Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pipinus dei gratia serenissimus Francorum rex. Quia id exposcit regalis magnificentia, ut ecclesiastica iura attentius nostro moderamine gubernentur et, si aliqua a rectitudinis forma deviarint, regali iustitia per potestatis nostrae maiestatem corrigantur, dignum iudicamus petitioni fidelis Centulli Maurelli assensum praebere, ut ei praeceptum regalis authoritatis concederemus. Dum enim apud Arelatem residens quaedam inevitabilia regni nostri negotia [pertractavimus], a propriis sedibus usque ad nostram praesentiam hoc non distulit rogans obnixe, ut quemdam locum suae dominationis tunc temporis obnixum cum nomine Clariacum regia authoritate - ut ipse referebat, eius ius satis notum erat regale - construere sibi liceret et aedificiis ordini monastico congruis adornare. Cuius petitionem libentissime tunc temporis annuens, ut particeps fierem eius benevolentiae, non parvis muneribus etiam adiuvare eius benignissimum libuit votum. Nunc vero, quia annuente deo regalia sceptra suscepimus a domino nostro papa Stephano, cum quo etiam collocutionem habuimus eiusdem negotii, rogatu nostri fidelis ipsiusque domini videlicet papae ob redemptionem animarum nostrarum ei et sibi supradictum fiscum, [quem] in coenobii statum aedificare constituit, concedimus et dicto loco perpetuale immunitatis praeceptum regalis authoritatis assensu [et] voluntate omnium procerum nostrorum, qui mecum pridie perrexerunt ad collustrandum idem coenobium, quod iam praevidetur deductum ad perfectionis aedificium, et complacuit illis, quoniam pene viginti millibus abest ab Aginnensi civitate, in qua constituimus hodie. Constituimus ergo [per] immunitatis praeceptum, ut nullus ab hodierna die in perpetuum dux comes vicecomes tyrannus praepositus vicarius exactor telonarius seu quaelibet potestativa persona eum adire, inquietare, homines sancti [loci] iustificare vel aliud quodlibet fuerit operari praesumant, quod contrarium sit fratribus ibidem deo militantibus. Et quia dominus papa, secundum quod mihi pollicitus est, eidem loco [per] praeceptum apostolicae dignitatis inducturus est ea, quae auctoritatis suae iudicio constituere placuerit, quorum quaedam mihi intimavit, ipse etiam quaedam praerogativa maiestate tenenda et stabilienda confirmo, videlicet ut, si fratres eiusdem loci abbatis patrocinio caruerint, eorum saniori consilio electionem constituimus disponendam, ut nullius potestatis instinctu eorum deturbetur sana voluntas. Si aliquando instigante humana fragilitate maligniter deliquerint iidem fratres, non illico gratia huius occasionis a quolibet potente opprimantur, pietatis nostrae forma in eis vigeat et nullis occasio suae tyrannidis fiat. Quisquis autem huic immunitati contraire presumpserit, sive aliquis haeredum nostrorum vel quilibet praepotens, publico iudicio condemnetur et CCC libras auri regibus Franciae, successoribus videlicet nostris, persolvat et consensu circumsedentium maiestatis nostrae archiepiscoporum et episcoporum et ceterorum fidelium universorum in sancta ecclesia manentium anathema sit, etiam is qui de regimine successorum nostrorum, regum videlicet Franciae, eundem locum quoquo modo subtraxerit, quoniam fidelius semper illum posteritas gubernabit.

Actum publice Aginno in palatio exteriori in conventu nobilium Franciae, Aquitaniae et Gasconiae, Italiae et Neustriae anno domini DC[CLIII] dominicae incarnationis, indictione V, die martis ebdomada prima mensis.