Pippin nimmt das Kloster St. Maximin in Trier in seinen Schutz und verleiht freie Abtswahl. (unecht)
Datierung: 765 06
Ausstellungsort: Inheim
(C.) Domino et salvatore nostro vitam aeternam in evangelio promittente plena et integra fide sine dubio credimus nobis in futuro seculo recompensari, si stabilitatem ei quietem monasteriorum confirmamus ac res aeclesiasticas deo donante cum protectione aucmentamus. Proinde ego Pippinus gracia dei rex Francorum omnibus regibus in aeternum futuris in hoc testamento denuncio me habere sub potestate regali quoddam monasterium, ubi sanctus Maximinus dei presul est corpore sepultus, constructum videlicet in suburbio Treueris atque dedicatum in honore sancti Johannis apostoli et evangeliste, quod monasterium cum tesauro atque tota abbatia sub illius loci abbate semper constare precipio, quia per antecedentia tempora a regibus ita constitutum esse repertum teneo. Quapropter hunc presentem abbatem Uothilradum et omnes abbates post eum futuros de eodem loco simul cum monachis et abbatia sub regum mundiburdio in secula manere decerno, ut ab omni inquietudine expediti deo valeant servire cum gaudio spiritali. Electionem quoque abbatis supradictis monachis regali auctoritate concedo, ut habeant potestatem eligendi quemcumque sive quocumque voluerint, ea racione ut regulam cum sibi subiectis custodiat. Si quis autem, quod absit, hanc cartam infringere voluerit vel eiusdem loci familiae ullam molestiam in aliqua re intulerit contra voluntatem abbatis, iram dei incurrat ac regie maiestatis reus omni tempore teneatur. Et ut hec descriptio firma sit, anulo sigillare eam iussimus nostro.
Adalolfus resignavit (SR.). (SI.)
Datum quod fecit mensis ianuar. in puplico palacio Inheim XIIII regni nostri
anno feliciter.