Pippin bestätigt der Kirche von Trier den Besitz, darunter die Zelle St. Maximin und das Kloster Oeren, und verleiht Immunität. (unecht)
Datierung: 760 06 17
Ausstellungsort: Zülpich
In nomine domini dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi. Pippinus divina ordinante providentia rex Francorum. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates aecclesiasticas ad peticiones sacerdotum nostrorum relevamus iuvamine atque regali tueamur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporalem transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum sagacitas, quia vir venerabilis Wiomadus sanctae Treverensis aecclesiae archiepiscopus obtulit obtutibus nostris preceptum anteriorum regum Francorum, in quo erat insertum, quod predecessores nostri, reges videlicet Francorum, omnes res, quascunque boni et sancti viri pro divinae contemplationis intuitu ad partem sancti Petri Treverensis aecclesiae delegaverunt, suorum auctoritatibus confirmaverunt, quatinus eorum regnum superno auxilio tueretur et postmodum cum Christo rege regum regnarent in caelis. Pro rei vero firmitate idem prefatus presul Wiomadus postulavit celsitudinem nostram, ut paternum seu predecessorum regum morem sequentes huiuscemodi nostrae auctoritatis preceptum ob amorem dei et reverentiam sancti Petri de eisdem rebus fieri iuberemus. Cuius peticioni libenter assensum prebuimus et hoc nostrae auctoritatis preceptum erga ipsam aecclesiam pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut omnes facultates vel res ad ecclesiam sancti Petri Trevericae urbis pertinentes, scilicet cellam sancti Maximini, que est in territorio sancti Petri principis apostolorum constructa, et aecclesiam sancti Paulini et sancti Eucharii et monasterium sanctae Mariae, quod domnus Modoaldus pontifex eiusdem aecclesiae in territorio sancti Petri a fundamento construxit, quod vocatur Orrea, et ecclesiam sancti Martini in pago Ambitivo constructam et ceteras basilicas castella vicos villas vineas silvas homines vel quicquid deo donante ad eandem ecclesiam deinceps augmentetur, circa Renum et Ligerim fluvium in regno nostro consistentia omnia sub iure et potestate sancti Petri Treverensis aecclesiae eiusque pontificis perpetualiter mancipatura permaneant. Preterea pari modo etiam statuimus, ut nullus ex publicis iudicibus vel aliquis ex iudicialia potestate in monasteria ecclesias castella vicos vel agros, loca seu reliquas possessiones predictae aecelesiae tam ultra quam iuxta Renum vel Ligerim fluvium in pagis vel territoriis, que infra potestatem regni nostri memorata possidet aecclesia vel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda aut tributa aut coniectos aliquos exigendos aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius aecclesiae distringendos neque iniustas exactiones requirendas vel theloneum exigendum nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere nequaquam presumant; sed liceat memorato presuli suisque successoribus omnia prefata monasteria villas vicos et castella cum suis adiacentibus integrum perpetuo tempore pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolomitate nostra et coniugis ae prolis seu etiam totius regni a deo nobis collati et eius clementissima miseratione per inmensum conservandi una cum clero et populo sibi subiecto dei inmensam clementiam iugiter exorare. Et quicquid de prefatae rebus aecclesiae ius fisci exigere poterat, integrum eidem concessimus aecclesie, scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum dei servitium augmentum et supplementum fiat. Hanc itaque auctoritatem nostri precepti, ut pleniorem in dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris videlicet presentibus et futuris temporibus verius credatur et diligentius a successoribus nostris conservetur, eam manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari iussimus.
Signum Pippini precellentissimi regis.
Ego Joseph subdiaconus ad vicem Wolfardi recognovi.
Data XV. kal. iulii indictione IIII, anno VIIII regnante Pippino inclito rege; actum Tulpiaco; in dei nomine feliciter amen.