Pippin übergibt dem Kloster Figeac das Kloster des h. Quintinus als Priorat und schenkt 22 Kirchen. (unecht)
Pippinus Francorum princeps gratia autem dei iam rex omnibus Christi fidelibus
aeternam salutem. [Notum esse volumus] cunctis fidelibus, precipue tamen Rutenensium tam civibus quam pagensibus, quia infra eorum suburbana construximus monasterium in honore patriotae nostri domni Quintini preciosissimi martiris Christi. Quia enim deo annuente quae in territorio Caturcensi corrigenda erant correximus, scilicet locum de convalle Jonantis in silva proxima viliori in loco, cui Fiacum nomen imposuimus, mutantes construximus, quem presente Stephano papa a deo mirabiliter consecratum perspeximus, ratum esse iudicavimus, ut locus, qui ita a deo placuit honorari, a nobis pro posse debeat sublimari. Erectis itaque heremitis Conchensibus in priorali dignitate et coniunctos Fiacensibus ac commendatos abbati, ut subpleat ex sua habundantia illorum inopiae necessitatem, aliud quoque monasterium, quod supradiximus in honore Christi martiris Quintini constructum, sub priorali dignitate eidem abbati commendamus volentes, ut semper hibi maneant monachi duo et viginti. Nam quia idem gloriosus martir viginti duobus clavibus [........] ne fuit affixus, recte, ut nobis videtur, eius servitio totidem monachos deputamus, quotquot in illis die…………………… habeat oblectamenta. Quod ut facere queant, tam ex nostro fisco quam ex bonorum hominum honoribus………………………. [ut] victum et vestitum habeant et pauperibus advenientibus subvenire possint, quatenus sine turpi inopia………………….. martiri preciosissimo Quintino deservire valeant. Inprimis in ipso loco aecclesiam sancti Martini cum tota [curte]……………….. sexaginta mansis de nostro fisco ei damus. Deinde aecclesiam de Gaurelis cum curte quae Benis appellatur…………………… deinde VII fontes cum tota curte. Aliam quoque de Cassanucio cum XII mansis et casa dominica………………………….. bus mansis et aliam aecclesiam de Seraniaco cum tribus mansis. Illam quoque de Lupiaco cum………………………….. ani de Agent cum XII mansis et iuxta illam aecclesiam de Solotenaco cum tota curte. Aecclesiam quoque………….. cum VII mansis et aliam aecclesiam de Tauriniaco cum tota curte. Illam quoque de Nauciaco cum VI mansis et aliam aecclesiam sancti Juliani de Fonte cum XV mansis et aliam aecclesiam de sancto Lupo cum tota curte. Et [illam ecclesiam de...]niaco cum VII mansis et silva. Aliam quoque de Salcis cum tribus mansis et aliam ecclesiam de Galga………… mansis. Illam quoque de Uerneto cum VI mansis et illam de Bulliaco cum tota curte. Illam etiam de Liuiniaco [cum] tota curte. Aliam quoque de Flautniaco cum VII mansis et aecclesiam de Firminio cum tota curte. Illam etiam…………………… curte. Has igitur XXII aecclesias cum alio honore suprascripto huic loco condonamus, qualiter……………………… possint et de eo quod superfuerit censum pro posse abbatiae a deo sublimiter per semetipsum………………………….. sepulturam circumadiacentium proborum hominum regali potestate hic constituimus et apostoli………………………… sepeliendos absolvi fecimus. Si quis ergo hunc locum inquietare voluerit et hono………………….. animabus nostris et parentum nostrorum dedimus vel quae a fidelibus danda sunt, abstulerit re……………………. sciat et apostolica auctoritate anatematizatum et insuper vindictam Christi martiris Quintini in pre……………………. t.