Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin schenkt dem Kloster Figeac das Mutterkloster Jonant, bestätigt den Besitz, empfiehlt ihm die Einsiedler von Conques und verleiht freie Abtswahl. (unecht)
Datierung: 755 11 08
Ausstellungsort: Figeac

Pipinus dei gracia ordinante iam rex constitutus omnibus sancte matris aecclesie filiis sub nostra potestate degentibus aeternam salutem. Igitur quia regem a deo constitutum iuste et recte decet gubernare subditos semperque loca divino cultui mancipanda construi et hedificatis regali more beneficia oportuna largiri; cum id agimus procul dubio ad animae nostre salutem et regni nostri stabilitatem proficere non dubitemus. Notum esse volumus cunctis Christum colentibus presentibus scilicet et futuris, qualiter locum in convalle Ionantis olim a predecessoribus nostris in pago Caturcino constructum et ab aquis irruentibus iam pene dissipatum nos proxima silva in eodem pago habiliori in loco, cui Figiacum nomen imposuimus, mutantes monasterium vel caetera aedificia a fundamentis aedificavimus, quod presente Stephano papa mirabiliter a deo consecratum perspeximus, ubi monachorum turmam sub cultu religionis divina miserante clementia congregavimus, cui auctore deo venerabilem Anastasium abbatem ordinavimus. Huic ergo loco Figiaco per hos nostros regales apices predictum monasterium Ionantem cum omnibus aecclesiis, rebus et mancipiis ad se pertinentibus vel aspicientibus sollemni donatione tradimus et ab omni potestate humana iam dictum Figiacum liberum esse locum precipimus nichilque in eo nos ipsi nisi tuicionem et orationum iuvamina retinemus. Res etiam et mancipia, que ab antecessoribus nostris et ab aliis bonis viris supradicto loco Ionanti collata sunt, de quibus, sicut idem abbas suggerit, per pravorum hominum fraudes vel per ignem aut aquam instrumenta cartarum perdita sunt, ita ab habitatoribus loci per hanc nostram auctoritatem possessa firmentur, perdita revocentur, sicuti per eadem instrumenta, si perdita non fuissent, legibus deffendi poterant. Conferimus etiam villam nostram que dicitur Fiscella cum aecclesia de Regauto et ecclesiam de Ambariaco cum villa et mansis seu aecclesia quae dicitur sancta Columba et sancti Symphoriani una cum tota foreste nostra quae nominatur Prandemia. Simili modo villam nostram, ubi monasterium construximus in honore sancti Quintini, que dicitur Galliacus, cum mancipiis et omnibus appendiciis suis. Concedimus aetiam similiter alias villas nostras Ornacum et Cuciacum necnon Batrinacum et Lintiliacum cum omnibus earum appendiciis. Pari modo aecclesiam quau nominatur Columiargas cum aliis duabus de Solotenaco quae dicuntur sanctus Stephanus et sanctus Sigismundus unacum mansello qui dicitur Ouantus cum omni integritate eorum; et eodem modo aecclesiam de Senaliaco cum tota curte et hominibus. Et in ipso pago eodem tenore aecclesiam de Gorcias unacum illa de Soseiraco et illam de Liciaco cum hominibus et cum quantum ad ipsas pertinere videtur. Has quidem aecclesias vel mansos et alia, quae moderno tempore tenent vel adquisituri sunt iuste Figiacum regentes, absque alicuius contrarietate aut infestatione deincebs perpetim teneant absque ulla calumnia et possideant et quicquid ob utilitatem et necessitatem eiusdem monasterii et congregationis ibidem deo famulantis disponere et ordinare voluerint, libero in omnibus arbitrio perfruantur. Item placuit nostrae serenitati heremitas Conchenses abbati Figiacensi commendare, quatenus ex sua habundantia illorum inopiam suppleat. Et quia in asperrimis arduis necnon angustissimis degunt locis, habeant caput in spacioso et delectabile loco, ubi eorum corpora et a labore releventur et recreentur a penuria. Cum vero abbas istorum obierit, quamdiu inter se invenire potuerint, ex suis semper eligant, qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere possit. Quod si inter heremitas Conchenses eis melior visus fuerit, non dedignentur inde sibi sumere patrem, scientes quia, non est discipulus super magistrum necapostolus maior eo, qui misit illum‘, ita tamen ut priori monasterio scilicet Figiaco abbatiae reverentia reservetur et dignitas prioratus deincebs apud Conchas remaneat. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere et a fidelibus sanctae dei aecclesiae verius cerciusque credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione sigillari iussimus.

Data in eodem loco VI idus novemb. anno ab incarnatione domini DCCLV, indictione VIIII.

Childericus vice scrinarii scripsit.