Pippin bestätigt dem Kloster Fulda das Privileg des Papstes Zacharias. (unecht)
Datierung: 753 06
Ausstellungsort: Attigny
(C.) Pippinus rex Francorum vir inluster Bonifatio archiepiscopo et legato Germanico ab apostolica sede directo. Quia veneranda paternitas tua nostram excellentiam postulavit pro monasterio, quod a te noviter constructum est in solitudine Boconia iuxta fluvium Uuldaha in loco, quem beatae memoriae Carlomannus germanus noster legitima donatione tibi concessit, ut, sicut ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum, pro quo legatione fungeris, privilegio sanctae sedis apostolicae sublimatum esse constat, ita etiam nostrae auctoritatis praecepto roboretur, placuit nobis petitionibus tuis assensum praebere. Et ideo hanc nostrae praeceptionis seriem ob honorem dei et venerationem sancti Petri conscribi iussimus, per quam privilegium sanctae sedis apostolicae a beato papa Zacharia tibi collatum cum consensu episcoporum ceterorumque fidelium nostrorum per omnia roboramus, praecipientes ut nullus sacerdotum in regno nostro divinitus nobis concesso in praefato monasterio dicionem aliquam sibi vindicet praeter sedem apostolicam, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem sollemnia quisque celebrare praesumat, sed iuxta id, quod subiectum constat apostolicae sedi firmitate privilegii, inconcusse roboratum permaneat, locis et rebus, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus iuri ipsius monasterii divina pietas augere voluerit ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Si autem quispiam huic nostrae auctoritatis praecepto repugnare voluerit, sententiam apostolicae districtionis, quae in privilegio expressa est, experiatur et tamen hoc, quod ob amorem dei et venerationem sancti Petri nostra auctoritate firmavimus, stabile permaneat manu nostra roboratum et tam anuli nostri inpressione quam fidelium nostrorum adstipulatione subnixum.
Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.
† Signum Bonifatii archiepiscopi.
† Signum Burghardi episcopi.
† Signum Uuillibaldi episcopi.
† Signum Lul episcopi.
† Signum Eoban episcopi.
† Signum Cilimanni episcopi.
† Folcremmi presbyteri.
† Signum Megingozi presbyteri.
† Signum Throandi praefecti.
† Signum Liutfridi praefecti.
† Signum Hrunzolfi praefecti.
† Hroggonis praefecti.
† Signum Orentiles.
† Signum Thacholfi.
† Signum Uuichingi.
(C.) In dei nomine Baddilo recognovit et (SR.). (SI.)
Data mense iunio anno II regni nostri; actum Attiniaco palatio publico; in
dei nomine feliciter amen.