Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin schenkt dem Kloster Echternach die Kirche in Cröv, den zehnten Theil des Condelwaldes mit den Fiscalzehnten und erlässt allen Zoll. (unecht)
Datierung: 752 05 05
Ausstellungsort: Compiègne

(C.) In nomine summe et individue trinitatis. Pippinus illuster vir rex Francorum. Cum propitia divinitate ad hoc intendimus, quod sanctis locis aliquid muneris impendimus, et regalis munificentiae commendamus largitatem et supernam nobis conciliamus pietatem. Proinde notificamus omnibus Christi nostrisque fidelibus esse locum in regno nostro Aefternaca vocatum, ubi sanctissimus vir patrinus videlicet seu spiritualis pater noster Uuillibrordus cognomento Clemens nuper temporibus Pippini avi nostri et patris nostri Caroli Martelli datis sibi ab eis et ab aliis illustribus viris prediis monasterium construxit, quod collocatis in eo quas a Roma detulit sanctorum reliquiis in honore sanctae Trinitatis et beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicavit. Ibi quoque cum monachis et ipse monachus angelicam omnique sanctitate preditam vitam ducens plenus virtutibus et insignis miraculis ante hos paucos annos in pace quievit et ibidem sepultus, quantum apud deum meritis valeat, signis cottidie evidentibus innotescit. Ad hunc itaque sacrum locum consilio strenuissimi viri Bonefacii archiepiscopi et petitione Adlberti abbatis eiusdem loci viri venerabilis aecclesiam quae est in Crouia cum omnibus rebus ad se pertinentibus, sive in vineis sive in ceteris terrarum possessionibus, totamque decimam partem silve quae dicitur Cuntella, sive cultam sive incultam, necnon decimam, quae de nostro fisco venerit, rata concessione tradimus et condonamus et in perpetuam possessionem fratrum ibi deo famulantium delegamus. Placuit etiam nobis iuxta instituta maiorum nostrorum eidem aecclesie Aefternacensi theloneum in omni regno nostro indulgere et relaxare, quatenus ibi deo famulantes pro nostra succedentiumque regum salute iugiter deo delectet supplicare. Et ut hec traditio nostra regali auctoritate firmata inconvulsa permaneat, hanc traditionem manu propria subter firmamus et sigilli nostri impressione fideliter sigillamus.

Signum domni Pippini regis gloriosissimi. (M.)

Bonefacius archicancellarius recognovi.

Signum Garebaldi episcopi .

Signum Bernarei episcopi .

Signum Crodebaldi presbiteri .

Signum Aeduini illustris viri .

Signum Aedbaldi . (SI.)

Data tercio nonas mai. anno incarnationis domini DCCLII, indictione quinta, anno vero domni Pippini regis tercio; actum Compendio palatio; in dei nomine feliciter amen.