Pippin schenkt dem Kloster St. Denis für seine Grabstätte den Forst Iveline als immunen Besitz.
Datierung: 768 09
Ausstellungsort: St. Denis
(C.) Pippinus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus agentibus tam praesentibus quam et futuris. Optabilem esse oportet de transitoria promereri aeterna vel de caduca substantia erogandum lucrare gaudia sempiterna. Igitur nos eadem reconsiderantes donamus ad basilicam sancti Dyonisii, ubi ipse preciosus corpore requiescit cum suis sanctis sociis et Fulradus abba rector praeesse videtur, donatumque in perpetuum pro animae nostrae remedium seu et propter locum sepulturae corporis mei ad eundem sanctum locum esse volumus, hoc est foreste nostra cognominante Aequalina cum omni merito et soliditate sua, quicquid ad ipsa silva aspicere vel pertinere videtur, sicut usque nunc a nobis fuit possessa. Propterea per hanc praeceptionem specialius iubemus atque perpetualiter statutum esse volumus, ut iam dicta silva Aequalina cum omni integritate sua, quicquid de intus seu a foris ibidem aspicit, id est tam mansis terris domibus aedificiis accolabus mancipiis silvis vineis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et inmobilibus pecuniis peculiis utriusque sexus, gregis cum pastoribus necnon et diversa feraminum genera seu et forestarios cum ipsorum mansibus in ipsa foreste vel per diversa loca conmanentes id est Cotoniarias cum omni integritate et in Ulfrasiagas mansos duos et Humlonarias cum integritate, Uisiniolo similiter, Ursionevillare similiter, in Puciolis mansos duos et Adsummumbragium cum omni integritate praeter mansum dimidium et in Uillarcellum mansum unum, in Brogarias mansum unum et Actrico monte cum integritate et Ansberto vicinio similiter, in Uillare mansos duos, in Popiniagas mansum unum et in Uallis similiter, omnia et ex omnibus, sicut diximus, totum et ad integrum praeter tantum, quod antea exinde ad loca sanctorum per strumenta cartarum noscitur fuisse concessum, id sunt ad sanctum Germanum Parisiacensem et ad cellam quae vocatur Fossatis, quae sita est in ipso Parisiago, et ad sanctum Benedictum Floriacensis monasterii et ad ecclesiam sanctae Mariae Carnotensis urbe et ad sanctam Mariam Argentogelensis monasterii et ad sanctum Petrum Pectavensis ecclesiae; in reliquo vero pars praefati monasterii a die presente perpetualiter recipiat ad possedendum. Confinia vero de ipsa foreste haec sunt: de una parte suprascriptas Cotoniarias et Uuatreias et Sarnetum et Uetus Monasterii, ex alia parte Epaneuilla et suprascripto Putiolis et Rumbelitto, de tertia vero parte Helmoritum, de quarta igitur parte. Adtaneuilla et Burdoniaco et Condato et Uitriaco, de quinta igitur parte Pincione monte et Uillare. Haec omnia superius conprehensa ab hodierno die rectores ipsius sancti loci praefata silva Aequalina sub aemunitatis nomine habeant, teneant atque in usu ipsius monasterii possideant et fruantur. Verumtamen volumus atque praecipimus, ut nulla praesumptio iudiciariae potestatis pro quibusdam occasionibus aut aliquid exercitandum venationibus absque permissum rectoris ipsius monasterii ullo umquam tempore infra ipsos terminos ibidem ingredi paenitus non praesumat, sed sicut in nostra elemosina concessimus, ita in perpetuum sit omnimodis conservatum. Quam vero praeceptionem, ut firmior habeatur, subter eam decrevimus adfirmare.
Signum (MF.) Pippini gloriosissimi regis.
(C.) Hitherius recognovi et (SR. NT.). (SI. D.) Bene valeas.
Data in mense septembrio anno XVII regni nostri; actum in monasterio sancti Dyonisii; feliciter.