Pippin bestätigt dem Kloster Corbie die Immunität.
Datierung: 752-768
Pippinus rex Francorum vir inluster. Si ea, que ab anteriorum regum [predecessorum] quondam nostrorum ad loca sanctorum vel pro oportunitate servorum dei fuerit concessum atque indultum, per nostris oraculis affirmamus, regiam consuetudinem exercemus et nobis ad mercedem [vel stabilitatem] regni nostri [pertinere] confidimus. Igitur venerabilis vir Leodegarius abba de monasterio Corbeia, qui ponitur in pago Ambianensi, quem antecessores nostri Lotharius quondam rex vel Balthechildis quondam regina eorum opere a fundamento construere preceperunt, clementie regni nostri suggessit, eo quod prefatus princeps vel Balthechildis regina talem ad ipso monasterio per eorum preceptiones concessissent beneficium, ut omnes res, tam quod ipsi ibidem pro eorum mercedem visi fuerunt firmasse, quam etiam a succedentibus regibus vel a quibuslibet deum timentibus hominibus fuerit additum vel collatum aut ab ipsis custodibus prefati monasterii per quodlibet ingenium fuerit attractum in quibuslibet pagis vel territoriis, [hoc pars] predicti monasterii sub integra emunitate absque introitu iudicum vel fisci publici repetitionibus possedere omni tempore quieto ordine deberet. Unde et ipsas preceptiones antecessorum nostrorum Childerico, Theodorico, Clodovio, Cildeberto, Dagoberto quondam regibus ipse Leodegarius abba nobis ex hoc in presenti protulit relegendas et ipso beneficio ab eo tempore usque nunc [asserit] fuisse conservatam; sed pro firmitatis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc in ipsum vel suprascripto monasterio nostra plenius deberet auctoritas confirmare. Cuius petitionem gratanti animo prestitisse seu et confirmasse vel in omnibus concessisse cognoscite. Quapropter [per] presentem decernimus ac iubemus preceptum, ut, quicquid ab antecessoribus nostris ad memorato monasterio in quibuslibet locis vel territoriis fuit concessum atque indultum seu a deo timentibus noscitur fuisse additum vel collatum aut per quodlibet ingenium ab ipsis abbatibus ibidem [deo] servientibus fuerit attractum aut inantea ibidem deo auxiliante a quibuslibet hominibus fuerit melioratum aut augmentatum, omnes res, tam quod presenti tempore pars ipsius monasterii fuerit acquisita quam inantea deo adiuvante ibidem fuerit per quodlibet strumenta cartarum allatum aut attractum, inspectas ipsas preceptiones memoratis principibus absque introitu iudicum valeant quieto ordine possidere vel dominare, ita ut nullus iudex publicus in curtes ipsius monasterii vel homines, qui supra terras ipsius commanere videntur, nec ad causas audiendas nec ad freda exigendum nec paratas aut mansiones faciendum nec nullas redibutiones de parte fisci nostri requirendum aut exactandum ingredi nullatenus presumat ea que commemoravimus, sed sub integra, sicut diximus, emunitate omnes fredos concessos nostris et futuris temporibus quieto ordine valeant possidere vel dominare, ut pro stabilitate regni nostri domini misericordiam valeant deprecare.