Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) Pippinus rex Francorum vir inluster omnibus episcopis abbatibus seucomitibus vel proceribus nostris atque missis a palatio nostro ubique discurrentibus. Et quia per dei misericordiam regna terrae gubernare videmur, oportet ea in dei nomine indesinenter perpendere, quatenus illorum nostra propitiatio tueatur, quorum nobis sollicitudo commissa esse videtur, qualiter et illis, qui munimine indigent, defendamus atque recto tramite sustentemus. Nam in his praecipue honor noster indesinenter clarescere debet, qui non solum fidem inlaesam erga nos in omnibus visi sunt custodisse, sed etiam assiduitatem servitii totis viribus in nobis non cessant inpendere. Et ideo recte esse censemus, ut qui talia exercere noscuntur et nostris temporibus vitam eorum faciant pacificam ducere et futuris iure firmissimo ea, quae a nobis concessa sunt, absque inquietudine liberis potestatibus Christo praesule valeant in omnibus dominare. Quapropter dum pluribus noscitur esse conpertum, quatenus fideli deo propitio nostro atque viro venerabili Fulrado capellano nostro sive archypresbitero ante hos dies advenienti causae laboris paericulum poene mortis constat cum fuisse connexum et ideo tradens nobis res proprietatis suae, quas homo aliquus nomine Uuido eidem delegaverat, ut pro eius anima ipsas res ad loca sanctorum confirmare deberemus. Sed quia subveniente divina misericordia in pristinam denuo restitutus est sanitatem, praedictas iterum res ipsius Fulrado visi fuimus tradedisse. Sed verens ipse quasi per quodam temporis spatium pro cupiditatis amore homines aliqui ipsis praedictis rebus requerere vel pro ipsa causa ei calomniam generare deberent, idcirco petiit celsitudinem nostram, ut pro ipsa traditione in id ipsum nostram praeceptionem deberemus generaliter confirmari, quod et nos gratante animo ita praestetisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut praedictus vir venerabilis Fulradus capellanus noster ipsas res, quas memoratus Uuido ei tradedit, id est Ghermari, Audaldovillare, Ansulfishaim, Suntof, Grucinhaim, Ratbertovillare vel quicquid per ipsius Fulrado praecaria praedictus Uuido possedere videtur, quod nobis Fulradus tradedit cum omni integritate, tam terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascois aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibuspecuniis peculiis utriusque sexus gregis cum pastoribus vel omni suppellectile, quantumcumque de paterno vel de materno seu undecumque ad ipso Uuidone legitimo ordine noscitur pervenisse, quicquid in Alsacense etin Mordenaugia habere visus est, totum et ad integrum, quod in ipsos pagos sua fuit possessio et Fulrado tradedit et ipse nobis, ut supra diximus, in sua infirmitate tradedit atque nos denuo ipsius Fulrado tradedimus, ab hac die ex nostra munificentia licentiam habeat deinceps ipsas res habendi tenendi dandi vindendi conmutandi, etiam vel si pro Christi amore et suae animae remedium ipsas res ad loca sanctorum delegare voluerit, ubicumque ei bene placitum fuerit, ex permisso nostro absque ullius iudicis vel fisci inquietudine sive extra ipsius Uuidone haeredes refragatione liberam ac firmissimam praedictus Fulradus capellanus noster sive archypresbiter liberam ac firmissemam in omnibus de ipsis rebus habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, subter eam firmavimus vel de anulo nostro sigillavimus.

Signum (MF.) Pippino gloriosissimo rege.

(C.) Hitherius recognovi et (SR. NT.: Hitherius subscripsi). (SI. D.) Bene valeat.

Data nono kal. octobris anno XVII regni nostri; actum in ipso monasterio sancti Dionisii.