Pippin bestätigt dem Kloster St. Denis die Immunität.
Datierung: 768 09 23
Ausstellungsort: St. Denis
(C.) Pippinus rex Francorum vir inluster. Incipientia regni nostri affectu de nostra erectione integre auxiliante domiuo vigilavi et pro ipsa bona opera auctum cum consilium pontifecum vel seniorum optimatum nostrorum emunitate pro nostrum confirmandum regnum et mercede vel ad inepiscendam vitam aeternam renovare deberimus, quod ita et fecimus. Ergo oportet climentiae principali inter ceteras petitiones illut, quod pro salute adscribitur et pro. divini nominis postulatur, placabile auditum suscepere et procul dubium ad effectum perducere, quatenus de caducis rebus praesentis saeculi aeterna conquiritur iuxta praeceptum domini dicentes: ‚Facite vobis amicos de mamona iniquitates‘. Ergo de mamonae iniquitates iuxta ipsius dictum nos oportet mercare aeterna caelestia et dum sacerdotum congruam inpertimus beneficia, retributorem domino ex hoc habere mereamur in aeterna tabernacula. Igitur venerabilis vir Fulradus abba de basilica peculiares patroni nostri domni Dionisii martyris, ubi ipse praeciosus domnus in corpore requiescit, climentia regni nostri supplecavit, eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnis emunitas de villas praefate sancti basilici fuit concessum; unde et ipsas praeceptionis se per manibus habere adfirmat et hoc usque nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petiit, ut hoc per nostram auctoritate dinuo pro re firmitate circa ipso sancto loco vel hominis, qui se cum substantia corum ad ipsa basilica tradunt vel condonant, iuxta quod anteriores regis per eorum auctoritates ad ipsa basilica hoc prestiterunt et confirmarunt, hoc iteratis circa ipso abbate concedere et confirmaro deberemus. Ideo cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverentia ipsius sancti loci vel pro quietim ibidem deum famulancium prumptissimam volomtatem dinuo concessisse et in omnibus confirmasse vestra cognoscat solertia. Quapropter per hunc praeceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, iubemus, ut neque vos neque iuniores sen succesores vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinctus in curtes praefati sancti basilice domni Dionisii ubi et ubi in quascumque pagus in regno deo propitio nostro, quod ad die [praesente] pars ipsius monasterii possidere vel dominare videtur vel quod a deo timentibus hominibus per legitema instrumenta ibidem fuit concessum aut inantea fuerit additum atque dilegatum, nec ad causas audiendum nec ad fideiussores tollendum nec ad freda exigendum nec ad mansionis faciendum nec paratas nec nullas redebutiones requirendum ingredere nec exigere quoque tempore penitus non praesumatur, nisi quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercedis nostri conpendium cum omnis fredus ad integrum sibimet concessus, ut dictum est, inspectas ipsas praeceptiones anteriorum regum vel iuxta quod praesens nostra contenere videtur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad die praesente, ut diximus, habere videtur quam quod in postmodum a deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum seu quibuscumque iuste et racionabiliter cum omne substantia sua ad ipso monasterio se tradederit et res suas per legitema instrumenta ibidem delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate ad die praesente valeat resedere quietus atque securus; et, ut dictum est, quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerat, in luminaribus vel in stipendiis seu et in alimoniis pauperum ipsius monasterii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum atque indultum, ut eis melius dilectet pro stabilitate regni nostri vel pro quietim quibuslibet cunctis leudis nostros domini misericordiam adtentius depraecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata permaneat vel per tempora inlesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus iudices melius credatur, propria manu annotatione studuimus adumbrare.
Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.
(C.) Hitherius recognovi et (SR. NT.). (SI. D.)
Data nono kal. octobris anno XVII [regni] nostri; actum in ipso monasterio sancti Dionisii.