Pippin bestätigt dem Kloster St. Denis das bischöfliche Privileg zur Sicherung des Besitzes und freie Abtswahl.
Datierung: 768 09 23
Ausstellungsort: St. Denis
Pippinus rex Francorum vir illuster. Incipientia regni nostri affectu de nostra erectione integre auxiliante domino vigilavi et pro ipso bono opere auctum cum consilio pontificum vel seniorum optimatum nostrorum pro nostro confirmando regno et pro mercede vel adipiscenda vita eterna et pro reverentia sancti Dyonisii martyris, Rustici et Eleutherii, qui glorioso ac triumphali voto pro amore Christi coronam martyrii consecuti sunt, ad basilicam ipsorum, ubi requiescere videntur et in miraculis virtutum choruscant, ad ipsos monachos, qui ibidem deservire videntur, sub libertate evangelica regulariter viventes, sicut antiqui patres vel anteriores reges confirmaverunt, nos denuo in ipso sancto loco nostro munere privilegium renovare deberemus; quod ita et fecimus. Ergo oportet clementiam principalem inter ceteras peticiones illud, quod pro salute ascribitur vel pro divino nomine postulatur, placabili auditu suscipere et ad effectum perducere, ut fiat in mercedis coniunctionem, dum pro quiete servorum dei vel congruentia locis venerabilibus impertitur peticio. Ergo dum et omnipotens pater, qui dixit de tenebris lumen explendescere, per incarnationis misterium unigeniti filii sui domini nostri Jesu Christi vel illustrationem spiritus sancti illuxit in corda sanctorum christianorum, pro cuius amore et desiderio inter ceteros gloriosos triumphos martyrum beatus Dyonisius et sepe iam dictus Rusticus et Eleutherius, qui primi post apostolos sub ordinatione beati Clementis, Petri apostoli successoris, in hanc Galliarum provintiam advenerunt ibique predicantes baptismum penitentie in remissionem peccatorum, dum in hunc modum certabant, ibi meruerunt palmam martyrii et coronas percipere gloriosas, ubi per multa tempora et usquo nunc in eorum basilica, in qua preciosa eorum corpora requiescere videntur, non minima miracula virtutum Christus pro ipsis dignatur operari, in quo etiam [loco] domnus Dagobertus quondam rex videtur requiescere: utinam et nos per intercessionem sanctorum ipsorum in celesti regno cum omnibus sanctis mereamur participari et vitam eternam percipere. Igitur vir venerabilis Fulradus abba de ipsa basilica peculiaris patroni nostri domni Dyonisii clementie regni nostri credidit suggerendum, quod a longo tempore a pontificibus Parisiorum urbis integrum privilegium ad ipsam basilicam domni Dyonisii fuisset concessum et ab anterioribus regibus, parentibus nostris, de eo tempore usque nunc confirmatum, qui et ipsum privilegium seu et ipsas preceptiones vel confirmationes se pre manibus habere affirmat; sed pro integra firmitate petiit ipse vir Fulradus abba a celsitudine nostra, ut et nos iterato per preceptionem nostram hoc deberemus affirmare. Quorum tam religiosam peticionem libentissime suscepisse et in omnibus confirmasse vestra comperiat magnitudo. Sed quia a suprascriptis principibus vel a ceteris priscis regibus, etiam et deum timentibus christianis hominibus ipsum templum vel ipse sanctus locus propter amorem dei et vitam eternam rebus videtur esse ditatus, nostra integra devotio est, ut, sicut superius intimavimus, privilegium ad ipsum sanctum locum abbati vel fratribus ibidem consistentibus facere vel confirmare pro quiete futura deberemus, ut facilius congregationi ipsi liceat pro stabilitate regni nostri ad limina vel ad sepulchra ipsorum martyrum iugiter exorare. Nos ergo per hanc seriem auctoritatis nostre, iuxta quod per supradictum privilegium a pontificibus factum est vel ab anterioribus regibus confirmatum, pro reverentia ipsorum martyrum vel pro nostra confirmanda mercede concedimus et ad novum confirmamus, ut, si qua ad ipsum locum sanctum tam in villabus mancipiis vel in quibuscumque rebus atque corporibus a priscis principibus seu et a deum timentibus hominibus propter amorem dei ibidem fuit delegatum aut deinceps fuerit additum, dum et ex munificentia regum, ut diximus, ipse sanctus locus videtur esse ditatus vel conditus, ut nullus episcoporum nec presentes nec qui futuri fuerint successores aut eorum ordinatores vel quelibet persona non possit aliquo ordine de loco ipso aliquid auferre aut aliquam potestatem sibi in ipso monasterio usurpare vel aliquid quasi commutationis titulo absque voluntate ipsius abbatis vel ipsius congregationis vel nostro permissu et neque calices neque cruces seu indumenta altarium vel sacros codices aut aurum aut argentum vel qualemcumque speciem, de quo ibidem collatum fuerit vel inantea dandum, auferre aut minuere neque ad civitatem deferre penitus eis [non] liceat nec facere presumant, sed liceat ipsi sancte congregationi vel ipsi sancto loco, quod eis per rectam delegationem collatum est, perpetim possidere. lllud vero in hoc privilegio nostre serenitati placuit inserendum, ut, cum abbas de ipsa casa dei de hoc seculo nutu divino fuerit evocatus, liceat ipsi sancte congregationi de ipso monasterio ex semetipsis eligere, et quem bonum et condignum invenerint, qui ipsum onus abbatis secundum ordinem sanctum possit regere vel gubernare, et unanimiter consenserint, data auctoritate a nobis vel a successoribus nostris ibidem in ipsa casa dei instituatur abba et pro stabilitate regni nostri vel pro cunctis leudis nostris seu pro salute patrie domini misericordiam iugiter valeant exorare, quia nos pro dei amore vel pro reverentia ipsorum sanctorum martyrum et adipiscenda vita eterna hoc beneficium ad ipsum sanctum locum vel ad ipsum monasterium per consensum pontificum, optimatum, illustrium virorum nostrorum procerum, gratissimo animo et integra devotione visi fuimus prestitisse vel concessisse, eo videlicet ordine ut, sicut tempore anteriorum regum ibidem in ipsa sancta basilica psallentius per turmas fuit institutus, sicut ordo sanctus edocet, die noctuque perhenniter in ipso loco sancto celebretur. Quam auctoritatem Christo in omnibus nobis suffragante confidimus, quia adiuvet illi consentientes et despicit illam destruere cupientes. Et ut firmiorem obtineat vigorem et nostris ac futuris deo auxiliante temporibus illesa custodiatur et per tempora conservetur, propria manu studuimus adumbrare.
Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.
Data nono kal. octob. anno XVII regni nostri; actum in ipso monasterio sancti Dyonisii.