Pippin bestätigt dem Kloster St. Hilaire in der Stadt Poitiers die Immunität.
Datierung: 768 07
Ausstellungsort: Poitiers
(C.) Pippinus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus episcopis abbatibuscomitibus atque iunioribus vestris vel missis nostris discurrentibus. Ad mercedem nostram Christo auspici sine dubio plenius credimus pertineri, si peticionibus sacerdotum placitis auribus obaudimus et ea, quae recta poposcerunt, ad effectum perducimus. Quam ob rem cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, eo quod venerabilis vir Bertinus abba de monasterio sancti Hilarii patronis nostri Pectavis civitate, ubi ipse praeciosus corpore requiescit, emunitates anteriorum regum nobis protulit relegendas, ubi cognovimus eos pro aeterna salute ad ipso sancto loco talem indulsisse beneficium, ut in villas praefati monasterii vel homines eorum ubique commanentibus, qui ibidem rectae aspiciunt, nullo unquam tempore iudex publicus ad causas audiendas vel freda undique exigenda seu mansiones aut paratas faciendum vel quascumque reddibuciones requirendas ingredere non deberent; sed pro integra firmitate petiit memoratus Bertinus abba suique monachi, ut hoc circa ipsa casa dei per nostram auctoritatem denuo generaliter in omnibus confirmare deberemus. Quod nos pro reverencia domni et patronis nostri sancti Hilarii benignissimo animo illud praestitisse vel confirmasse conperite. Praecipientes enim, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri in villas ipsius sancti loci aut hominibus suis, qui ad ipso monasterio rectae aspiciunt, ad causas audiendum aut freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum vel quas plures reddibuciones requirendum poenitus ingredere non praesumatis, sed quicquid exinde fiscus noster augmentare potuerat, inspectas ipsas emunitates anteriorum regum, sicut per eosdem declaratur fuisse indultum, tam de ipsas res, quae praesenti tempore ad ipsam casam dei legitime obtingunt, quam et de eas, quae a deo timentibus hominibus ibidem inantea fuerit condonatum, in luminaribus ipsius sancti loci vel stipendia monachorum perpetualiter debeat proficere in augmentis, quatenus ipsius congregationi pro stabilitate regni nostri melius dilectet domini misericordiam adtencius exorare. Et ut haec praecepcio firmior habeatur et melius conservetur, subter eam decrevimus adfirmare.
Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.
(C.) Hitherius recognovit (SR.). (SI. D.)
Data in mense iulio anno XVII regni nostri; Pictavis civitate.