Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin schenkt dem Kloster Prüm genannte Besitzungen, bestätigt die früher gemachten Schenkungen, stellt es unter seinen und seiner Erben Schutz und verleiht freie Abtswahl.
Datierung: 762 08 13
Ausstellungsort: Trisgodros

(c.) Pippinus rex Francorum vir inluster. Et quia divina nobis providentia in solium regni unxisse manifestum est, oportet ea in dei nomine exercere, in quae potius gratiam atque voluntatem altissimi consequi valeamus. Meminimus enim ipsius evangelii, in quo ait: Qui facit voluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum‘. Et quia reges ex deo regnant nobisque gentes et regna pro sua inisericordia ad gubernandum commisit, providendum, ut et sublimes rectores simus, inopibus et pauperibus pro amore Christi gubernare atque educare non neglegamus. Deus etenim Moysi legislatori tabernaculum propitiatorii adornare praecepit ; Salamoni quoque regis templum in nomine ipsius aedificatum scimus auro lapidibusque exornasse. Nos enim, quamvis non tam magna hisdem quoequare valemus, tamen, quo facilius possumus, ex propriis facultatibus quas habemus domino cooperante eidem offerre desideramus, quia nihil, ut ait apostolus, in hunc mundum intulimus nec dubium, quia ex eo quicquam auferre poterimus, sed illud tantum ad animae salutem credimus proficere, quicquid devota mente de rebus transitoriis domino videmur distribuere. Igitur dum notum est omnibus tam propinquis quam exteris nationibus nos et coniuge nostra Bertradane in amore sancti Salvatoris nec non et sanctae dei genetricis Mariae atque beatorum principum apostolorum Petri et Pauli vel sancti Iohannis Baptistae seu et martirum sancti Stephani, Diunisii et Mauricii atque confessorum sancti Martini, Vedasti atque Germani monasterium in re proprietatis nostrae aedificare, quod est positum infra terminos Bidense atque Ardinne, ubi rivulus qui dicitur Dethenobach ingreditur in Prumiam, in ipsius vero monasterii ecclesia de scandaliis domini nostri Iesu Christi nec non ipsius genetricis Mariae ceterorumque sanctorum, quorum supra fecimus mentionem, visi fuimus recondere reliquias atque ibidem monachos constituemus, qui sub sanctae conversationis norma vel secundum praecedentium patrum doctrinam debeant omnino exercere, quatinus ut, qui monachi solitarii nuncupantur, de perfecta quiete valeant duce domino per tempora exultare et sub sancta regula viventes et beatorum patrum vitam sectantes pro statu ecclesiae atque longevitate regni nostri nec non et uxoris vel filiis nostris populoque catholico Christo praesule debeant plenius domini misericordiam exorare. Providendum est tamen, ut dum a nobis pro amore Christi ipse monasterium a novo opere constat esse fundatum. qualiter pertractemus, qualiter deinceps sacerdotes atque monachi, qui ibidem servientes aderunt, vivere vel consolationem atque tranquillitatem habere debeant et nequaquam dispersis ovibus pastor inveniat, qui gregem suum providendo nobis commisit, sed adunato simul possint deo omnipotenti die noctuque laudes referre. Idcirco inspirante nobis superna gratia donamus pariter ego et coniux mea Bertrada ad ipsum sacratissimum locum, quem in honore sancti Salvatoris vel sanctae Mariae construximus, res proprietatis nostrae in pago Charos villa quae dicitur Rumerucoyme, tam illa portione, quem de genitore meo Karolo mihi advenit, quam et illa portione ipsius Bertradane, quam genitor suus Heribertus ei in alode dereliquit, cum appenditiis vel omni integritate sua praeter tantum mancipiis his nominibus: Widramno, Ainulfo, Crodoaldo, Wanulfo, Ghiroino, Chrotramno, Vulfrido, Tancrado, Adalberto, Berenghiso, Oftrado, Madalfredo, Walafredo, Madalfredo, Airoino, Arefredo, Adaluio, Winelinde, Bertelinde, Gunberto, Harelinde, Aunilde, Teutharde, Sigufrido, Ratleo, Diclodulfo, Erlulfo, item Aumulfo, Ratgarde, Gerolinde, Hildoaranee, Wineade, Agnarane, Alpelinde, Magnelinde, Gebelinde. Haec igitur mancipia praedicta ad nostrum opus retinuimus, in reliquo vero ipsam villam cum omni integritate sua ad ipsum sanctum locum tradimus atque transfundimus, in cuius terminum ipsum monasterium sancti Salvatoris est fundatum ; et illum mansionilem super Prumia, ubi rivolus qui dicitur Escutsinisbach confluit in Prumiam, qui est constructus super terminum praedictae villae. Similiter donamus ad iam dictum monasterium in pago Muslinse super fluvium Muselle villas nostras his nominibus: Marningum et Soiacum una cum merito et terminis vel appenditiis earum. Donamus etiam villam nostram in pago Bedinse qui dicitur Marciaco una cum merito et appenditiis suis. Similiter donamus ad ipsum monasterium villam nostram in pago Eflinse qui dicitur Sarabodisvilla una cum soliditate vel terminis atque appenditiis suis, sicut a Garaberto possessa fuit. Tradimus alia duo loca in Carasco ad eundem monasterium id est Wathilentorp et Birgisburias cum omnibus adiacentiis et appenditiis earum. Similiter donamus in pago Riboariensi illam portionem in Reginbach, quam vassus noster Aglibertus per beneficium habuit [et] genitor meus Karolus mihi in alodem dereliquit, et illam aliam portionem in ipsa villa, quam Heribertus uxori nostrae Bertrade in alodem dimisit. Confirmamus etiam ibidem et illas res, quae antea ad ipsam ecclesiam per strumenta cartarum ibidem delegate fuerunt, cum omni integritate eorum. Tradimus igitur ad ipsum sacratissimum locum superius comprehensum cellam iure proprietatis nostrae in loco qui dicitur Altrepio super fluvium Reni in pago Spirinse, qui est constructa in honore sancti Medardi, cum villis vel appenditiis suis, quem Herlebaldus et Weolentio nec non et Bagulfus mihi tradiderunt, totum et ad integrum tam ecclesiae ministeria quam et alias res ibidem pertinentibus. Donamus etiam ad ipsum monasterium cellam aliam qui dicitur Casleoca, quae est posita infra terminos Sentiaco et est in honore sancti Petri constructa, cum omnibus adiacentiis vel appenditiis suis. Confirmamus igitur tertiam cellam ad ipsum sanctum locum qui dicitur Riuuinio in pago Lomense super fluvium Mosae, quae est constructa in honore sanctae Mariae, cum omni merito vel appenditiis suis. Ea videlicet conditione suprascriptas res tam villas quam et cellas cum omni integritate eorum ad ipsum monasterium confirmamus, id est una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus movilibus et inmobilibus pecuniis peculiis utriusque sexus gregis cum pastoribus, omnia et ex omnibus a die praesente et deinceps absque ullius inpedimento omni tempore supradictae res ad ipsum monasterium iam sepedictum sancti Salvatoris proficiant in augmentis. Ita tamen volumus, ut ipse monasterium sancti Salvatoris seu res, qui ad ipsum monasterium [pertinent], tam quae ex auctoritate nostra sunt confirmate quam qui a deum timentibus inantea fuerint conlaturae, in nostra sint potestate vel defensione seu heredum nostrorum et ipsa congregatio, quam in ipsum monasterium intromisimus, seu et abbas nomine Asuerus aut successores eiusdem, dum sub sancta regula ibidem deo auxiliante militare voluerint, nos de alia congregatione ibidem abbatem nec monachum contra nostrum ordinem non intromittimus nec heredes nostri. Et quia ipsum monasterium ab omni secularium cura securum esse volumus, oportet, ut nostre clementie provisio de futura quiete fratrum ibidem manentium salubri disponat ordinatione, quatinus in dei servitio gratia eius suffragante perseverent. Nos etiam ex auctoritate nostra vobis concedimus, ut de congregatione domni Romani et Vulframni episcoporum, quos modo in hunc coenobium sancti Salvatoris congregavimus, quando abbas de hac vita migraverit, una cum consensu nostro et vestro abbatem de ipsa congregatione vobis regulariter eligere debeatis. Et ut vos pro remedio animae nostrae et coniugis prolisque nostre et successorum nostrorum et pro stabilitate tocius (imperii) a deo nobis concessi et eius gratuita misericordia in aeternum conservandi perenniter domini et salvatoris nostri Jesu Christi misericordiam implorare delectet atque in ipsius laudibus die nocteque perseverare et remotis temporalium meditationibus supernorum gaudiorum contemplationi mente libera intendere, praecipimus, ut nulla praeiudicia atque gravamina a nullo episcoporum seu secularium inferantur et heredes nostri per nullum artis conludium, dum ipsi monachi regulariter et fideliter ad parte nostra vel heredum meorum ibidem conversare videntur, heredes nostri ipsos in hoc coenobio nostro protegant, nisi sicut deo auctore ipsum locum constituimus, sic usque in sempiternum inconvulsus permaneat pro augmento anime nostrae seu uxoris nostrae vel heredum nostrorum. Et ut hec auctoritas nostra firmior habeatur vel in perpetuum melius conservetur, manu propria decrevimus roborare.

Ego Pippinus et coniux mea Bertrada.

Signum Karoli filii sui consentiens.

Signum Karlomanni filii sui consentiens.

Signum Genebaudi episcopi.

Signum Gauzleni episcopi .

Signum Fulcharici episcopi .

Signum Adalfredi episcopi.

Signum Vulframmi episcopi.

Signum Megingaudi episcopi.

Signum Berethelmi episcopi.

Signum Basini episcopi .

Signum Wiemadi episcopi.

Signum Drocini comitis.

Signum Chrodardi comitis .

Signum Warini comitis.

Signum Welanti comitis.

Signum Baugulfi comitis.

Signum Gerhardi comitis .

Signum Troanie comitis.

Signum Waltarii comitis.

Signum Herloini comitis.

Signum Gunberti comitis.

Signum Rachulfi comitis.

Signum Warini comitis.

In dei nomine Baidilo recognovit et subscripsit.

Data mense augusti die XIII anno XI regnante Pippino gloriosissimo rege ; actum Trisgodros villa puplica ; in dei nomine feliciter amen.