Pippin schenkt dem Kloster Kesseling einen Theil des Waldes Mellere und vergabt es an der Kloster Prüm.
Datierung: 762 07 10
Ausstellungsort: Sinzig
Pippinus <ordinante dei elementia> rex Francorum [vir inluster]. Quicquid enim in nostra vel procerum nostrorum praesentia recto tramite agitur ac iuste terminatur, oportet propter futurorum hominum notitiam per scripturarum seriem roborare, ut in postmodum iure firmissimo maneat inconvulsum. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter monachi ex congregatione sancti Petri ex monasterio scilicet quod vocatur Casloaca nostram adierunt serenitatem poscentes et obsecrantes nostrae celsitudinis misericordiam, quatenus eis quandam portionem silvae quae vocatur Mellere concederemus. Quorum petitionem et rationabilem deprecationem, ut comperimus quia necessaria erat, prout petebant, libenti animo eis assensum praebuimus. Dedimus quin etiam praefatam silvam eis in perpetuum habendam, ut, sicut mos est unicuique homini de suo gaudere, ita praedicti monachi aeternaliter gaudeant, usu fructuario excolant atque possideant. Circumdatur enim ipsa silva ex una parte rivulo qui dicitur Cassella, supra usque dum venit ad rivulum qui vocatur Hallebahcus, et ipsum rivulum supra usque in rivulum qui vocatur Dem, ipsum vero rivulum currente, usque dum mergitur in rivulum qui dicitur Casleoca. Iam enim praedictam cellam quae dicitur Casleaca, quae est posita infra terminos Sentiaco, concessimus per manus praepositi Egei monachi eiusdem loci sancto Salvatori Prumiae monasterii, quod aedificare rogavimus ob remedium animae nostrae et coniugis nostrae Bertradane. Et ut haec serenitatis largitio sinceraque donatio rata et stabilis futura maneat per tempora, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus.
Signum (M.) Pippini gloriosi regis.
Data VI. id. iul. anno (Christo propitio) regnante Pippino glorioso rege XI, (indictione II); actum Sentiaco palatio ; in dei nomine feliciter amen.