Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippinus rex Franeorum [vir] inluster. Principale quidem clemencie cunctorum decet accomodare aurem benignam, precipue que pro conpendio animarum a precedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robostissimo iure per nostris oraculis confirmare. Igitur venerabilis vir Baldobertus dono dei abba de monasterio Vivario Peregrinorum, qui ponitur in pago Alsecense super fluvium Morbach, qui est constructus in honore sancti Leodegarii et sancti Petri apostoli et sancte Marie ceterorumque sanctorum, ubi ipse cum turba plurima monachorum deservire noscitur, clemencie regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri quondam per eorum auctoritates illorum manibus subscriptis de villis ipsius ecclesie sue, quod ad presens possidebat tam ex muneribus principum vel Eberhardi, qui ipsum monasterium in sua elimosina fundavit, quam ex largitate pagensium vel quod inantea [a] deum timentibus hominibus ibidem delegatum fuerit, integra emunitate concessissent, ut nullus iudex publicus in villis vel res ipsius ecclesie sue nec ad causas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius ecclesie de quibuslibet causis distringendum nec nullam redibucionem requirendum ibidem ingredere non debeant. Unde et ipsam precepcionem iam dictis antecessoribus nostris seu et confirmacione eorum antedietus abba Baldobertus rector de ipso monasterio nobis ostendit ad relegendam et ipsum beneficium circa eundem vel memoratam ecclesiam ipsius usque nunc asserit esse conservatum. Sed per affirmantis studio peciit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa ipsum monasterium vel ipsos monachos nostra deberet auctoritas generaliter confirmare; cuius peticionem pro reverentia ipsius loci, ut mereamur ad mercedem sociari, plenissima voluntate visi fuimus prestitisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus in res vel facultates ipsius ecclesie nec ad causas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius [ecclesie] tam iugenuos quam et servos, qui super eorum terras vel micio commanere videntur, qui ibidem aspiciunt, de quibuslibet causis distringendum nec nulla redibucione requirendum ibidem ingredere non debeant; sed sicut [ipse] beneficius a iam dictis antecessoribus nostris inspecta priorum principum auctoritate ad iam dictam ecclesiam usque nunc fuit conservatum, ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconvulsum; et quidquid exinde fiscus noster poterat sperare, in luminaribus ipsius domni Leodegarii et sancti Petri vel sancte Marie pro stabilitate regni nostri proficiat in perpetuum. Et ut hec auctoritas tam presentibus quam et futuris temporibus possit constare, manu nostra subter roboravimus et anulo nostro sigillare iussimus.