Pippin bestätigt dem Kloster Honau den Besitz und das früher verliehene Privileg.
Pippinus rex Francorum vir illuster domnis sanctis et apostolicis ac venerabilibus in Christo patribus, omnibus episcopis abbatibus, seu illustribus ac magnificis viris, ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis atque omnibus agentibus. Rectum esse censemus, ut peticionibus sacerdotum, que ad profectum pertinent loca sanctorum, ad effectum Christo presule perducamus. Igitur in Christo pater Dubanus episcopus vel abbas de monasterio Hohenaugia in pago Alsacense super fluvium Rhenum, quod est constructum in honore sancti Michaelis et sancti Petri et. Sancti Pauli vel ceterorum sanctorum, gloriosi regni nostri maiestatem peciit, ut, dum ipsum monasterium de collacione antecessorum nostrorum vel de hominibus deum timentibus adiutorio videtur esse constructum, nos omne corpus facultatum eius, tam quod antecessores abbates ibidem laboraverunt, quam quod ipse Dubanus de rebus monasterii, que ibidem fuisse dinoscuntur, visus est augmentasse aut comparasse et quod ab ipso sancto loco moderno tempore possidetur, per nostrum deberemus generaliter confirmare preceptum, quod nos pro divino respectu vel mercedis nostre augmento prestitisse vestra non dubitet magnitudo. Eciam et privilegium ipsius monasterii, quod iuxta institucionem priscorum patrum et reliquorum episcoporum visi sunt meruisse et quod per auctoritatem nostram seu reliquorum de successoribus regibus antecessorum nostrorum adumbratum fuisse dinoscitur, iuxta quod etiam per priorem precepcionem nostram erga se perhibent esse munitum, pro perenni stabilitate decrevimus roborare. Precipientes ergo precipimus, ut omnes facultates ipsius monasterii, quidquid aut regia collacione aut privatorum munere vel antecessoribus abbatibus vel Dubano episcopo vel abbate ibidem est legaliter acquisitum aut comparatum, immo quod de quibuscumque rebus recte attractum quodcumque dominacio ipsius sancti monasterii Hohenaugia undeque moderno tempore de villabus domibus mancipiis vineis silvis pratis pascuis aut de quibuslibet beneficiis cernitur cum equitatis ordine possidere, per hanc auctoritatem suffultum absque cuiuslibet inlicitis controversiis inibi tam presenti quam futuro tempore Christo presule proficiat in augmentum. Et undecumque ipsum monasterium usque nunc habuit concessum et usque hactenus conservatum vel per antecessores nostros reges circa se firmatum, ita et inantea resecatis quibuscumque superfluis inquietudinibus sub eo ordine valeant in nostro sermone auxiliante domino per tempora permanere. Et vos et successores vestri, ubi necessitas fuerit, in condicionibus ipsius monasterii iustum faciatis auxilium inpertire, ut melius delectet ipsam congregacionem ipsius monasterii pro salute nostra vel stabilitate regni nostri domini misericordiam iugiter exorare. Et ut hec preceptio firma stabilitate subsistat, propria manu infra decrevimus roborare et de anulo nostro sigillare.
Signum (M.) gloriosissimi domni Pippini regis.
Wulmarus iussus recognovit et scripsit.