Pippin verleiht dem Kloster Honau Immunität.
Datierung: 758 09 15
Ausstellungsort: Düren
Pippinus rex Francorum vir illuster omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus tam presentibus quam et futuris. Cognoscatis, quia maximum regni nostri augere credimus munimentum, si beneficia oportuna locis ecclesiarum benivola deliberacione concedimus ac domino protegente stabiliter perdurare confidimus. Igitur noverit solercia vestra, quod nos ad peticionem venerabilis viri Dubani episcopi tale pro eterna retribucione beneficium visi sumus indulsisse, ut in villas vel res ecclesie sancti Michaelis archangeli de monasterio, quod est constructum in insula Rheni que vocatur Hohenaugia, quas presenti tempore aut nostro aut cuiuslibet munere habere videtur vel quas deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum quoque tempore non presumat ingredi, sed predictus Dubanus vel sui successores propter nomen domini vel sancti Michaelis sub integre emunitatis nomine ipsas res valeant dominare. Precipientes ergo precipimus, ut neque vos neque iuniores successoresque vestri nec ulla publica iudiciaria potestas quoque tempore in villas ubicumque in regno nostro ipsius ecclesie aut regia aut privatorum aut bonorum hominum largitate collatas vel quas inantea deum timentes fuerint collaturi, ad audiendas altercaciones ingredi aut freda de quibuslibet causis exigere nec mansiones aut paratas vel fideiussores tollere presumatis: sed quidquid exinde de servientibus, qui sunt infra agros vel fines seu super terras predicte ecclesie sancti Michaelis commanentes vel qui aliubi commanent et ibidem legitimo ordine aspicere videntur, fiscus noster aut de freda aut undecumque potuerit sperare, ex nostra indulgencia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manum agencium eorum ad ipsam ecclesiam proficiat in perpetuum. Et quod nos propter nomen domini et anime nostre remedium seu nostre subsequentis progeniei plena devocione indulsimus, nec regalis sublimitas nec quorumlibet iudicum seva cupiditas refragari temptet. Et ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus deo adiutore permaneat, manu nostra subter eam decrevimus affirmare vel de anulo nostro sigillare.
Signum (M.) Pippini gloriosissimi regis.
In dei nomine Baddilo recognovit et subscripsit.
Datum mense septemb. die XV anno VII regnante Pippino rege ; actum Duria ; in dei nomine feliciter.