Pippin beurkundet, dass auf Klage des Klosters St. Denis Graf Gerard auf die von ihm widerrechtlich erhobenen Zölle des Dionysiusmarktes im Königsgericht verzichtet habe.
Datierung: 759 10 30
Ausstellungsort: Compiègne
Pippinus rex Francorum vir inluster. Venientes agentes sancti Dionisio et Follerado abbate Aderulfus et Rodegarius Compendio palacio publeco sub die decimo kalendas novembris anno octavo regni nostri, ubi nos ad universorum causas audiendas et recta iudicia determinandum resederemus, ibi visi sunt interpellasse Gerardum comitem, eo quod malo ordine recontendebat et retinebat teloneo infra Parisius ex navibus et pontis volutaticos ac rotaticos, quem ab ipsa die missa sancto Dionisio semper ab antiquo accipiebant agentes sancti domni Dionisio. Unde praedictus Gerardus comes dedit in responsis, quod ipsum teloneum aliter non contendebat, nisi quomodo antecessores illius, qui comites fuerunt ante ilum, ita ipsum ad suam partem retinebat. Supradicti autem agentes sancti Dionisii ita contra eum intendebant et ostendebant praeceptum Dagoberti regis, qualiter ipsum marcatum stabilisset in ipso pago et postea ipsum cum omnes teloneos ad partem sancti Dionisii delegasset ac firmasset. Et ipse domnus rex Pippinus adfirmabat, quod semper a sua infantia ipsos teloneos partebus sancti Dionisii habere et colligere vidisset. Sed Gerardus comes hoc nullo modo consentiebat et tunc talem placitum statuerunt, ut iterum simul ad noctes legitimas convenirent in eodem palatio et ante iam dictum domnum Pippinum ipsam intentionem difinire debuissent, sicut lex edocebat. Denique venientes iam dicti missi et advocati sancti Dionisii Adrulfus et Rotgarius ad condictum placitum quarto kalendas novembris tales testes ibi praesentaverunt, qui ipsos teloneos in Parisius acceperunt cum omni eorum integritate ad partem sancti Dionisii. Tunc illis iudicatum fuit a Uuidone, Raulcone, Milone, Helmgaudo, Rothardo, Gislehario vel reliquis quam plures seu et Uuicberto comite palatii nostro, ut pars sancti Dionisii vel supradicti advocati hoc comprobare debuissent, quod et de praesenti visi sunt fecisse. Praedictus namque Gerardus comes ita dedit in responsis, quod aliter non volebat facere, nisi quomodo lex erat et domno rege placebat ac suis fidelibus, qui ibi residebant. Unde et ipse Gerardus ex praedictos teloneos se exitum dixit coram eis. Quapropter tunc illis oportunum fuit et necessarium, ut talem notitiam ex hoc facto accipere debuissent, ut ab hodierno tempore et die pars sancti Dionisii vel agentes ipsius de ipsos teloneos securi et quieti residere valerent, et sit inter ipsos in postmodum omni tempore quieta et subita causatio.
Signum (M.) gloriosissimo domno Pippino rege.
(C.) Eius iussus recognovit et subscripsit (SR.). (SI. D.)
Datum tertio kal. novemb. anno suprascripto ; in dei nomine feliciter.