Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippinus rex Francorum [vir inluster] omnibus episcopis comitibus ducibus abbatibus domesticis centenariis vicariis atque iudicibus nostris vel omnes missos nostros discurrentes. Cognoscatis, quod maximum regni nostri augere credimus munimentum, si beneficia opportuna loca ecclesiarum vel sanctorum benevola deliberatione concedimus ac domino protegente stabiliter perdurare contribuimus. Igitur noverit solertia vestra nos ad petitionem venerabilis viri Siagrii abbatis monasterii Nantoaci, quod est constructum in honore beatae dei genitricis Mariae et sancti Petri apostoli vel caeterorum sanctorum, tale pro aeterna retributione beneficium visi fuimus indulsisse, ut [in] villas monasterii ipsius, quas moderno tempore aut nostro vel cuiuslibet munere habere videtur vel quas deinceps in iure ipsius monasterii sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus iudex publicus ad causas audiendo undique aut freda exigenda quoquo tempore non praesumat ingredere, sed hoc ipse abbas aut monachi suecessoresque eorum propter nomen domini sub integrae immunitatis nostrae nomine valeant dominare. Statuentes ergo, ut neque vos neque iuniores aut successores vestri neque ulla publica iudiciaria potestas quoquo tempore in villas ubicunque in regno nostro deo propitio ad ipsius monasterii munere aut regia sive privatorum largitate collatas vel [qui] inantea fuerint collaturas, ad audiendas altercationes ingredere aut freda de quaslibet causas exigere nec mansiones aut paratas vel fideiussores tollere non presumatis nec ipsos pro hoc inquietare nec condemnare faciatis ; sed quidquid exinde aut de ingenuis, qui ibidem ex legitima vocatione deserviunt, aut de aliis servientibus, qui ad ipsum monasterium cum legitimo ordine servire videntur, infra agros vel terminationes aut fines seu super terras praedicti monasterii, qui ibidem legitimo ordine pertinent, fiscus noster de freda aut undecunque poterat sperare, ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius monasterii ad ipsa loca sanctorum per manus agentium eorum in perpetuum proficiat. Et quod nos propter nomen domini et nostrae animae salutem seu nostra subsequente progeniae plena devotione indulsimus, nec regalis sublimitas nec cuiuslibet iudicum saeva cupiditas refragare conetur. Ut autem praesens auctoritas tam praesentibus quam futuris [temporibus] inviolata deo propitio permanere valeat, manus nostrae subscriptionibus infra roborare decrevimus.

Signum Pippino gloriosissimo regi.

In dei nomine Baddilo scripsit.

[Datum] mense augusto decima die anno VI domni Pippini gloriosissimi regis ; actum Attiniaco palatio publico ; in dei nomine feliciter.