Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pippin schenkt dem Kloster St. Denis den wegen Hochverrats eingezogenen Ort und das Kastell St. Mihiel im Gau von Verdun.
Datierung: 755 07 29
Ausstellungsort: Compiègne

(C.) Pippinus rex Francorum vir inluster. Summa cura et maxema sulecetudo devet esse princepum, ut ea, quae a sacerdotebus Christi pro oportumetate ecclesiarum dei fuerint postulata, sollerter perspicere et congrua vel oportuna eis beneficia non diniare, sed ea, quae pro dei intuetu sunt, ad effectum in dei nomene mancepare. Iggitur cognuscat omnium fidelium dei et nostrorum tam praesencium quam et futurorum sagacetas, quia nos pro dei amore et sancto Dionisie specialis patroni nostri, ubi Folleradus abbas et custos praeesse dinuscitur, loco aleco in pago Uereduninse, quae apellatur ad Munte sancto Micaelo arcangelo super fluvio Marsupiae, quem Uulfoaldus quondam pro sua vita nobis dedit pro eo, quod illo castello ibidem volebat aedificare ad nostros inemicos recipiendum, sicut comprobatum est, et ad Francorum iudicium propter hoc missus fuit ad causas ; sed Folleradus abbas vel ipsa congregacio sancto Dioninsio nobis deprecati sunt pro eo et suam vitam illi perdonavemus in dei amore et domni Dioninsiae. Propteria in nostra mercede et remedio animae domni genitoris nostri Karoli donamus ipso loco et castello ad monisterium beati domni Dioninsiae, ubi enotriti fuimus, cum omnebus rebus ad se pertenentibus vel respicientebus, cum mancipia utriusque sexus et tam terris domebus aedificiis vincis silvis pratis pascois aquis aquarumve decursibus movilibus et inmovilibus vel quicquid dici aut nomenari potest et cum ipsos clericos, qui ibidem deservire viduntur. Adeo per praesentem praecepcionem nostram ordinamus et constetuimus, ut, sicut constat, quod nos per iusticiam et lege Francorum ipso loco et castello adquesivimus in palacio nostro, ita nostris et futuris temporebus ipse abbas Folleradus atque successores sui vel ipsa congregacio sancta memoratum locum haveant, teneant atque possediant ad ipsa sancta baselica in perpetuo, et ut eis melius semper delectet pro nos vel filios nostros seu pro stabilitate regni nostri atque Francorum die noctuque incessanter orare vel domini misericordia deprecare et, sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum tam in missas quam et peculiares eorum oracionibus ad sepolcrum ipsius sancti Dionisie deveant recitare: et si adhoc aut inantea eorum in alico loco oportunitatem invenire potuerimus, eis libenti animo concedere volumus. Et ut haec auctoretas vel praecepcio nostra quod nobis postulaverunt circa ipsa sancti casa dei proficiat et evis et futuris temporebus inconvulsa vel firma deveat permanere, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro inpressione signare iussimius.

Signum (M.) gloriosissimo domno Pippino rege.

(C.) Eius iussus recognovit et (SR.). (SI. D.)

Datum quarto kal. augusts. anno quarto regni nostri ; Compendio ; in dei nomene feliciter amen.