Pippinus rex Francorum [vir inluster] Notum sit omnibus agentibus nostris tam presentibus quam et futuris. Principalis quidem clementiae cunctorum decet accommodare aurem benignam, precipue quae per compendium animarum a precedentibus regibus, parentibus nostris, ad loca aecclesiarum probamus esse indulta, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem [esse| participes, non negare, sed robustissimo iure nostris oraculis confirmare. Igitur apostolicus vir et in Christo pater Bonifacius, urbis Traiectensis episcopus, clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri vel parentes Clotharius quondam rex et Theodebertus quondam per eorum auctoritates eorum manu subscriptas de villis ecclesiae sancti Martini, quod ad presens possidebat vel quod a deo timentibus hominibus ibidem inantea delegabantur, integra immunitate concessissent, ut nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum nec homines ipsius aecclesiae de qualibet causa distringendum nec ulla redibitione requirendum ingredere non debeat; unde et ipsa preceptione iam dicti principes seu et confirmatione illorum regum corum manibus roboratas antedictus pontifex Bonifacius nobis ostendit relegendas et ipsum beneficium circa eandem aecclesiam sancti Martini, sicut a supradictis principibus fuit indultum, moderno tempore asserit esse conservatum. Sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa eandem supra memoratam aecclesiam sancti Martini nostra debuerit auctoritas generaliter confirmare. Cuius petitionem pro reverentia ipsius [sancti loci], ut mereamur ad mercedem sociare plenissima voluntate visi fuimus prestitisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut, sicut constat ab antedictis principibus de villis prefate ecclesiae domni Martini integra inmunitate absque introitu iudicum fuit concessum, ita et inantea auxiliante domino inspecte priorum principum auctoritates omnimodis conserventur ; et neque vos neque iuniores successoresque vestri nec ullus quislibet de iudiciaria potestate in villas antedictae aecclesie, quas moderno tempore ubicumque in regno nostro [possidere] noscuntur vel inantea a deo timentibus hominibus ibidem fuerint conlatae aut conlaturae, tam de ingenuis quam de servientibus vel de qualibet natione hominum in predictis ipsius aecclesiae villis commanentibus, quod legitime ad ipsum episcopatum vel ad ipsam aecclesiam sancti Martini legitimo redibit mitio, nec ad causas audiendum nec fideiussores tollendum nec mansiones aut paratas faciendum nec homines ipsius ecclesiae de qualibet causa distringendum nec ulla redibitione requirendum ibidem ingredere non presumatis, sed sicut ipsa beneficia ab iam dictis principibus ad supra nominatam ecclesiam fuit indultum et usque nune conservatum, ita et deinceps resecatis quibuscunque superfluis [inquietudinibus] per hanc nostram auctoritatem generaliter confirmatam in dei nomine perenniter maneat inconvulsum; et quicquid exinde fiscus noster poterat sperare, in luminaribus aecclesiae in perpetuum proficiat in. augmentis, Et ut hec auctoritas tam presentibus quam et futuris temporibus deo adiutore possit constare, subter eam manu propria decrevimus roborare.
Signum Pippini gloriosi regis (Francorum).
Winiramnus iussus recognovi.