Pippin bestätigt der Kirche von Utrecht den Zehnten.
Datierung: 753 05 23
Ausstellungsort: Verberie
Pippinus rex Francorum vir inluster. Si petitionibus sacerdotum in omnibus non negamus, dominum exinde retributorem habere confidimus. Ideoque venerabilis vir Bonefacius archiepiscopus nobis expeciit, ut confirmationem de rebus aecclesiae suae sancti Martini, quae est constructa in vico qui dicitur Traiecto super fluvium Reno, et quod Pippinus donavit sancto Martino seu Karolus vel. Karlomannus, renovare vellemus. Ideoque et quod Pippinus rex Francorum ad ipsa casa die concessit vel ad illo episcopatu, ut omnem decimam de terra seu de mancipia aut de theloneo vel de negotio aut undecumque ad partibus fisci census sperare videbatur, sicut diximus, omnia decima partem ad ipsa casa dei sancti Martini, quem domnus Bonefacius archiepiscopus custos preesse videtur. concessimus vel confirmamus in luminaribus seu in stipendiis monachorum vel canonicorum, qui ibidem gentiles ad christianitatem convertunt et domini misericordia ipsos conversos quem habent doceant, iuxta quod alii christiani eorum christianitatem conservant, et in eorum praeceptiones continere videntur. Que antecessores nostri sepedicti Pippinus et Karolus vel Karlomannus ad ipsa casa dei per eorum instrumenta condonaverunt iuste et rationabiliter, nos per nostram confirmationem ei gratante animo concessisse vel confirmasse cognoscite, Et ut haec auctoritas confirmationis nostre firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare.
Signum Pippini gloriosi regis.
Widmarus iussus recognovi et subscripsi.
Datum quod fecit mense maio die XXIII anno secundo regni ipsius gloriosi regis ; actum Virmeria palatio publico ; in dei nomine feliciter.