Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notitia, qualiter Hludouuicus rex capellam ad Inzingon Engildeo diacono commendavit dirigere et revestire sanctum Stephanum et Hartvuicum episcopum cum emunitate manus ipsius regis ita tamen, ut dum ipse supradictus Engildeo et mater eius advixerint, usu fructuario habeant et emeliorata dimittant ad loca supradicta Hii sunt testes Vualtilo. Engilpold. Teuid. Hardker. Vualtunc. Amalrih. Hiltrih. Ratolt. Liutrih. Erlapold. Gundheri. Actum in civitate Pattauia anno domini DCCCXLVII. regnante Hludouuico rege anno indictione XI. V. id. mai