Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

. . . Ibidem dinoscitur pervenisse sicut supradixi trado atque firmabo ad monasterium vel ecclesiam dedicatam in honore sancti Stephani primi martiris ubi preciosus domnus sanctus Ualentinus corpore quiescit quae est constructa intra murum civitatis Patauiae ubi venerabilis vir domnus Hartuuicus episcopus cum turma plurima canonicorum pastor et rector preesse videtur. Ista traditio facta in presentia supradicti episcopi vel aliorum multorum loco publico nominato Linza octo kalendarum novembrium. Ut et firmior fieret, isti sunt testes per aures tracti Ruodolf. Ilpungc. Hishad. Chuntilo. Ruotpreht. Sunigast. Lantfrit. Parmolf. Heripreht. Puopo. Cundpreht. Rihhart. Alpuni. Reginger. Uuolfpreht. Adalker. Cotadeo. Engilhelm. Uuolapreht. Uueriuuolf.