LUDWIG DER DEUTSCHE GESTATTET BISCHOF HARTWICH UND SEINEN NACHFOLGERN, MIT EDELLEUTEN BESITZ ZU TAUSCHEN.
Datierung: 852 Februar 7.
Ausstellungsort: Regensburg
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum sit igitur omnibus fidelibus sanctae dei aeclesiae nostrisque presentibus scilicet et futuris, quia Harduuicus venerabilis episcopus nosterque familiaris excellentiam nostram adiens deprecabatur, ut sibi liceret a viris nobilibus eorum res proprias et mancipia cum rebus eclesiae et mancipiis que in honore sancti Stephani protomartiris Christi dedicate est, ubi domino auxiliante corpus beati Ualentini re quiescit ac ei ad regendum commissa commutare ea videlicet ratione quod ipsa eclesia nichil iuris suae careret, sed potius compendium et utilitas eidem ecclesiae exinde generatur. Nos vero solemni more sicut omnibus iusta et racionabilia petentium agere volumus peticioni eius aurem serenitatis nostrae acommodavimus ac per hoc hanc auctoritatem nostram prefato Harduuigo episcopo seu successoribus suis fieri decrevimus per quam volumus atque iubemus, ut ubicumque ipsi et advocati eorum tales res inveniant quae aecclesiae illorum apcius et utilius atque convenientius coniacere videantur, liberam potestatem habeant, commutare et ad opus sedis suae subicere et hoc illorum et advocatum eorum provisioni consistat ut cum summa cautela et diligentia consideretur ne peius atque deterius vel minus in nullo negotio isto parti et potestate iam nominati sedis et monasterii ex illa commutatione proveniat statuentesque ut deinceps quicquid pro utilitate sepedictae aeclesiae et monasteriis prefatus episcopus successoresque illius et advocati eorum commutaverint in mancipiis ceterisque rebus silvis vel eciam territoriis per hanc nostrae benivolentiae concessionem firmum et inconvulsum perpetuo permaneant et ut nulli liceat illam commutacionem infringere vel inrumpere aut infestare sed ut diximus quicquid pars altera alteri dederit stabilitum et incontaminatum futuris temporibus permaneant. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas firmiorem atque diutiorem obtineat rigorem et a cunctis fidelibus sanctae dei eclesiae nostrisque melius credatur et diligencius conservetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostra inpressione adsignari iussimus. Signum divini Hludouuici serenissimi regis. Comeatus notarius ad vicem Rudleici recognovi et data in VII id. febr. in anno Christo propicio XVIIII regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia indictione XV. Actum Radasbona civitate regia in dei nomine feliciter Amen.