DER KLERIKER UUALTO ÜBERGIBT SEINEN BESITZ IM ISENGAU ZU SCHWEIBERN, ROHRBACH UND KIRCHISEN.
Datierung: 21 Dezember 28.
Ausstellungsort: Passau
Igitur ego in Christi nomine Uualto clericus coepi cogitare pro remedium anime meae seu pro absolutione delictorum meorum Quapropter ego trado propriam hereditatem meam ad sanctum Stephanum infra muros civitate Battauiense omnia quicquid habeam in pago Isnahkåue in loco nuncupante ad Suiprom et in alio loco qui vocatur ad Rorpah simulque in tertia loco qui dicitur ad Isna cum domibus aedificiis cum mancipiis et pecoribus cum terris cultis vel incultis cum campis et pratis aquis aquarumve decursibus vel omnia quicquid in his locis mea videtur esse possessio vel dominatio ita dono atque trado ad beatum sanctum Stephanum, ut ibi sit firmiter et stabiliter post obitum meum Si quis auten parentum meorum hanc traditionem frangere aut eam calumniare temptaverit, a liminibus sancte dei ecclesiae excommunicatus sit et sequestratus appareat et quod repetit nullo modo evindicare prevaleat, sed presens haec donatio stet firmatum usque in sempiternum ab usque ullius contradictione ad sanctum Stephanum Actum est autem hoc in eo loco ad Battauiense civitate in presentia Reginharii pontificis die natali innocentorum, hoc est V. kal. ian anno domni Luduuici imperatoris VIII° regi sui indictione XV. Et haec sunt testes qui viderunt et audierunt per aures tractati Inprimis Uualtrih vicarius, qui hoc fecit simul cum ipse nepote suo, Isker testis. Arfrid testis. Meginrat. Perhtolt. Aotperht. Jacob. Heriperht. Madalgoz. Rihhart. Keparhoh. Rihpald.