RUDOLT GIBT DIE VON IHM ENTFREMDETE SCHENKUNG SEINES † BRUDERS, DES PRIESTERS ODALSCALH, ZU RUEFLING HERAUS.
Datierung: 821 Januar 1.
Ausstellungsort: Linz
Non est nunc incognitum, sed plurimis ponitur noticia, quomodo vel qualiter vir venerabilis Odalscalh presbiter omnes possessiones suas tradidit ad sanctum Stephanum propriam hereditatem suam in loco qui dicitur ad Hrodoluingum quicquid habuit cum terris arabilis vel cum mancipiis et pratis sive cum pecoribus. Post obitum quoque illius accessit frater eius Ruodolt et inde cum iniusticia hoc abstraxit; dixit etiam alodem suum debebat fieri perrecte et frater eius non potuit tradere et ita in male contentione contendebat coram multis. Postea vero post multis diebus in se reversus, quia non potuit tenere dixit ergo se culpabilem esse contra deum vel contra ipsos sanctos ubi traditum fuerat, profitebat se ipsum pleniter emendare contra ipsam causam dei et contra episcopum Tunc vero reddidit et vestivit Reginharium episcopum vel advocatum eius nomine Alpkis omnia quicquid iniuste inde ablatum habuerit et ita dedit uuadium suum quod nunquam postea hoc placitum non moverit et firmiter ac stabiliter reddidit ad sanctum Stephanum sicut prefatus frater eius presbiter traditum habuerit Actum est autem hoc in loco nuncupante ad Linza coram Reginhario episcopo simulque Uuillihelmo comite die kal. ian anno regnante domno Hluduuuico imperatore VII° indictione XIIII. Et hi sunt testes per aures tracti qui viderant et audierant Uuillihelm comes. Alpkis. Slagast. Isker. Ratolt. Erchanpreht. Gotapreht. Ellandeo. Engildeo. Ratolf. Uuilliheri. Adalhelm. Ekkihart. Eginolf. Ruodolf. Emicho. Ruodrih.