STRUTOLF ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU KÖNIGSBACH.
Datierung: 821 April 19.
In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus vobis hic audientibus vel aspicientibus nobilibus vel ignobilibus quia ego igitur nomine Strutolf propriam hereditatem meam trado et transfundo Reginhario episcopo hoc est in loco qui dicitur ad Chuningaropah ita dono vel trado ipso prefato episcopo venerabili cum domo cum curte cum horreo cum mancipiis et pecoribus cum terris cultis et incultis cum pratis cum campis vel omnia quicquid in ipso loco possessio mea videtur ita, ut ab hac die presente talem potestatem habeat iam prefatus episcopus Reginharius in propriam alodem suam firmiter deinceps habeat tamquam de patre suo in hereditatem ei dimittetur absque ullius contradictione parentum meorum habeat contra victum et vestimentum meum usque in vitam meam pro hanc traditionem Hi sunt testes per aures tractati qui viderant et audierant Isker. Gotapreht. Erchanpreht. Ellandieo. Adalgoz. Reginperht. Madalgoz. Gotadeo. Hrodachar. Saluho. Ramuuolf. Actum est autem hoc in loco iuxta flumina quae vocatur Rota die mensis XIII. kal. mai indictione XIIII anno domini Hludouuici imperatoris VIII° regni sui.