KOZHERI ERHÄLT VON BISCHOF REGINHARI EIN GRUNDSTÜCK ZU TACHERTING ZU LEHEN.
Datierung: 818-838 Februar 8.
Ausstellungsort: Hemming
Noticia de illa causa ad Tagahartinga, quod quidam homo nomine Kozheri venit ad Reginharium episcopum petens illud territorium cum casa et curte cum horreo et omni utensilia ibidem adiacentia illi in beneficium donare Et eius non denegavit voluntas in ea vero ratione, ut annis singulis censum dare debuisset id est de cervisa siclos XXX de farina spelda mocdios II, unus ex illis lavatus sit, fringa I bona, auccas II aud X pullos et postea quando illi placuisset atque convenisset emelioratum atque fabricatum ad sancto Stephano rediret Actum erat hoc ad Hemingas VI. id. febr coram omnibus qui tunc ibidem aderant