Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notitia, qualiter Kundalperht presbiter unum territorium ad Mochundorf in benefitium prestitit cuidam homini nomine Plidkis. Post obitum ipsius presbiteri querebat illud avocatus Reginharii episcopi Hunperht atque supra nominatus Plidkis reddit illud in manus eius et haec est vera testimonia Reginheri. Ilchagan. Rihhart. Herilunk. Kerpald. Egilpald. Ratkis. Postea iterum venit ille ad episcopum in monasterio qui vocatur Rota et reddit illud manus eius atque misericordia motus episcopus in beneficium illi usque in vitam suam prestitit in presencia omnium qui tunc ibidem erant. Hoc sunt Uuillipald. Anno. Drurink. Erparhoh. Adalkoz. Reginperht atque cuncta familia.