HELFRIH MIT SEINER GEMAHLIN VUANPURH ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU “REZUNPAH” (RAINBACH?).
Datierung: 818 August 12.
In nomine dei summi Dum non est incognitum, sed plurimis ponitur notitia qualiter Helfrih suam propriam hereditatem cum coniuge sua nomine Uuanpurh quod ei ad iustitiam pertinebat tradidit ad sanctum Stephanum. Igitur enim Helprih una cum coniuge mea prefate femine trado atque transfundo propriam hereditatem meam ad sanctun Stephanum ubi preciosus confessor Christi sanctus Valentinus corpore requiescit, hoc est in pago qui dicitur Rotahgouui in loco qui dicitur Rezunpah ita trado atque perpetualiter transfirmo ad sanctum Stephanum pro remedio animae meae seu pro absolutione delictorum meorum vel in memoriam parentum meorum hoc est cum domo cum curte cum mancipiis vel pecoribus terram cultam et incultam pratis campis silvis et omnia utensilia mea quicquid ibidem dinoscitur habere ut deinceps firmum sit et stabilitum post obitum meum Facta est autem haec traditio in primo anno quando Reginharius episcopatum accepit coram illo simul cum omni familia sancti Stephani et cum aliis nobilibus laicis die pridie id. aug Et hi sunt testes Vuodalrih. Isker. Adalger. Chuniperht. Ruodinc. Erchanperht. Isanhart. Madalhelm.