Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Manufestum est et salubre iuxta dei sententiam dicentis: Date elimosinam et omnia munda sunt vobis quicquid ad loca sanctum condonemus ei sine dubio qui in celo est porrigemus. Hec igitur ego Sigiricus presbiter mente pertractans pro remedio animae meae et mercede futura cum Christo renovavi traditionem meam quam olim factam habueram ad sanctum Stephanum anteriorum episcoporum temporibus Erchanfrido vocato episcopo presente et donavi de proprietate mea mancipia VII et dimidietatem terrae meae in loco nuncupante Herigisinga, domum vero meam extra hanc traditionem dereliqui, item ad Truna donavi quicquid ibidem visus sum habuisse omnia ex integro undecumque ad meam pervenit dominationem tam de alode quam et de emptione de lucro meo. Hec enim sunt quae donavi casam cum curte et reliquis edificiis cum terris pratis pascuis aquis earumque decursibus mulinos II quicquid dici vel nominari potest possessionis meae ut prefatus sum omnia ex integro ad sanctum Stephanum deligavi, hac tamen ratione, ut dum advixero, omnia quae suprascripta sunt simul cum beneficio sancti Stephani mihi concesso in mea potestate consistant et post obitum meum omnia emeliorata ad sanctum Stephanum revertantur. Si quis autem hoc placitum emutare voluerit aut infringere, volo habere potestatem de meo proprio dare ubicunque mihi placuerit et beneficium quod nunc possideo ad supradictum locum sancti Stephani revertatur. Hec nomina illorum testium qui presentes aderant : Starcolf clericus. Irminpreht. Gozpato oportunus testes. Irminpreht. Rihhart. Sigifrit. Rihcoz. Ostilo. Uualtant. Madalger. Durinc. Uuillihelm. Epil. Ascarih. Ruotpreht. Item de Tuenengouue: Jacob. Folcrih. Uuenilo. Actum ad sanctum feria II die XI. kal. sept. Scripsi autem ego Plidolfus ad vicem Ellenhardi diaconi feliciter in domino die kal. sept.