Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Nihil sibi quisquis cernitur de hoc seculo de rebus suis propriis sumere nisi tantum deo largiente ut in elimosinam datur Quapropterego in dei nomine Engilger presbiter cepi cogitare pro remedium anime meae seu pro absolutione delictorum meorum. Trado atque confirmo propriam hereditatem meam in loco qui dicitur ad Uualdi iuxta aquam quae vocatur Dratihaha ecclesiam cum domibus edificiis curtiferis atque mancipiis ibidem manentibus vel aspicientibus campis pratis cultis quam et incultis cum pecoribus vel quicquid in ipso loco mea fuit possessio vel dominatio tam de alode quam et de comparato trado et transfundo ad altare sancti Stephani et sancti Ualentini mea potestativa manu, ut sit ibi firmiter et stabiliter absque ullo contradictione usque in aevum Et si quis deinceps quod futurum esse non credo, si ego ipse quod absit aut ullus de hereditatibus meis ac proheredibus qui contra hanc cartulam donationis malo ordine venire aut eam calumniare temptaverit, a liminibus sanctae dei ecclesiae excommunus et sequaestratus apareat et quod repetit nullo modo evindicare prevaleat, sed presens hec donatio firmiter permaneat. Actum est autem die II. non. octob coram familia sancti Stephani in presentia Hatoni episcopi secondo anno regnante domno Luduuuico imperatore.