CUNDPIRIN ÜBERGIBT EINE KIRCHE NEBST ZUBEHÖR ZU MACHENDORF.
Datierung: 800-804
In dei nomine Ego Cundpirin pro remedium anime meae seu pro retributione vite eternae dono atque trado talia, si dominus meus ad rectum meum dimisit atque quesitionem cum terra et pratas mancipias animalia contra prestaria domi Uualtrihi episcopi pasilica unam in loco qui dicitur Mochundorf ad sanctum Stephanum secundum obitum meum stet firmatum et ordinatum ad sanctum Stephanum usque in sempiternum Et ita oro omnipotentem deum, ut si quis de heredibus meis vel cuiuslibet persona inire seu frangere conaverit, coram summo deo reddat rationem et sancto Stephano primo martyre et in fisco auri untias XII coactus solvat domini Cesarii, quia contra legem egit et haec traditio firma permaneat omni tempore in sempiternum. Et haec sunt testes Tozi testis. Gaganhart testis. Chuntilo testis. Reginbart testes.