Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In dei nomine Ego Friduperht et ego Takaperht pro remedium anime nostrae seu pro retributione vite aeterne donavimus atque tradidimus de nostra propria hereditate atque quesitione terram cultam ad sanctum Stephanum sitam in pago Rotahkauue iuxta aquam qui dicitur Uuolfaha terram cum domo cum orreo cum curte cum casale cum orto et cum pomerio cum campibus et pratis cum servis et ancillis et omnes facultates nostras et untensilia nostra tradidimus ad sanctum Stephanum post obitum nostrum stet firmatum et ordinatum in sempiternum ad usum fructuarium Et ita oremus et respiciamus ad deum, ut si quis de heredibus meis aut aliquis homo hanc traditionem frangere conaverit, currat in iram dei ad sancti Stephani primi martiri et duodecim uncias coactus solvat domni caesarii, quia contra legem egit et haec traditio firma permaneat omni tempore in cosmo praeclara Et haec sunt testes et nomina eorum Adalperht. Socco. Engilhart. Nidhart. Hartmol. Freso. Reginhart. Paturih. Ratperht.