SALOMON ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU „COSSINPACH“ (GESSENBACH).
Datierung: 800
In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi Caroli regi anno regni eius nostrum indictione VIII. Ego Salomon cogitante me de aeterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia quae in illo loco habui qui vocatur Cossinpach ex integro sine uno manso servo ancillas pratas rures campos silvas aquarumque decursus mobile vel inmobile cultum vel incultum ad basilica sancti Stephani protomartyres Christi pro redemptione anime meae, ut sit firmum et stabilitum Si quis autem contra hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluerit, iram imperatoris incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimis sancti Stephani et sancti Ualentini et carta haec nihilominus firma permaneat Et haec sunt testes Salomon testis. Adalhart. Rhaan. Tozi. Deotmar .... folf testis. Scripsi autem ego Reginhart presbiter hanc cartam traditionis iussus a domno episcopo Uualtricho Acta sunt autem haec in villa puplica nuncupante Battaues regnante domino nostro Jesu Christo in secula seculorum.