Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In dei nomine Ego Prunnihil pro remedium anime mee seu pro retributione vite eterne dono atque trado de mea propria hereditate duas partes terram cultam et incultam ad sanctum Floriani et stet firmatum in sempiternum Et ita oro omnipotentem deum, ut si quis de hedibus meis vel cuiuslibet persona hanc traditionem inire seu frangere conaverit, coram summo do reddat rationem et habeat luctum cum sancto Stephano primi martyre et in fisco auri untias XII coactus solvat domni regi quia cotra legem egit et haec traditio firma permaneat omni tempore in cosmo praeclara Et haec sunt testes Caganhart. Adalhal. Kisalhart. Uto. Kerhart. Sundarheri. Heriraat. Keparohc. Erlunc. Uueidheri. Uuerinperht. Cotaperht. Uuerinfrid et VII mancipias