Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In dei nomine Ego Liutsuind pro remedium anime meae seu pro retributione vite aeterne dono atque trado omnes facultates meas ad sanctum Floriani secundum obitum meum et stet firmatum in sempiternum Et ita oro omnipotentem deum, ut si quis de heredibus meis vel cuiuslibet persona hanc traditiones inire seu frangere conaverit, coram summo deo reddat ratione et sancto Floriani et in fisco auri untias XII coactus solvat domni regi quia contra legem egit et haec traditio firma permaneat omni tempore in cosmo praeclara. Et haec sunt testes