Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Latores legum sancxerunt, ut qui de substantiis vel rebus ecclesiasticis alicuius aliquis conaverit commodare, hoc coram pluris testibus per scripturarum seriem firmiter roboretur, ut in evum inconvulsam quiverit perseverare et non etiam umquam abstrahendi sint a iure ecclesiastico Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter ego Keroldus comes postulando petii et obnixa prece deprecatus sum Uualdrico episcopo quendam capellanum ipsius ex cessione regis, ut nobis eam in beneficium concedere deberet usu fructuario excolere quod ita et ipse propter amorem et magna dilectione nostra taliter visus est celsitudinem nostram honorare vel studium honoris inpendere et ipsum prestitum dixit nobis esse concessum hoc est in pago Trungouue in loco cui vocabulum est Linzae super magno flumine Danubio id est ecclesia quae constructa in honore sancti ac beatissimi Martini episcopi atque confessoris Christi cum omni pertinentia vel soliditate sua quicquid ad ipsam ecclesiam vel ad ipso castro aspicere vel pertinere videtur quem quondam Rodlandus capellanus domni nostri regis in beneficium tenere visus fuit et postea domnus rex ipsum pontificem per suam clementiam ipsam capellam vel rebus ipsius sub omni custodia vigilanti cura et pastorali gubernatione tradidit regendum Nunc vero nobis in quantum sua fiat dominatio usque ad obitum vite nostre vel usquequo nostra decreverit voluntas libero arbitrio statuit ipsas res nobis fruere dominare atque possidere. Propterea visi sumus censire exinde ei annis singulis de argento solidos XX, ut ipsos ad nativitatem sancti scilicet Johannis baptiste, quod est VIII. kal. iul. exsolvere non tardamus. Et statim complacuit nobis, ut in aliqua miseratione res ipsas eminorare non debemus et post obitum nostrum ad ipso loco integriter deservire valeant secundum pristinam institutionem Actum ad Treisma, quando illa sacra anno resedit die XX mens. iun. indic. VII in anno XXXII regno Caroloni regi.