SALUCHO ÜBERGIBT BESITZ FÜR SEINE DER PASSAUER KIRCHE ZUGESPROCHENEN ANGEHÖRIGEN GEGEN WIEDERVERLEIHUNG AUF LEBENSZEIT.
Datierung: 796-800
In Christi nomine Innotiscemus in hac epistola, quomodo conciliaverunt domnus Uualtrihhus episcopus cum Salucone, quando ipse ante missos regis adquesivit filios suos et filias et uxorem. Tunc conciliaverunt, ut ipse Salucho suam tradidit hereditatem illis filiis suis in perpetuo possedendi ad ipsam sedem episcopalem et ad ipsos sanctos serviendi sancto Stephano et Ualentino et familiis eorum et pro sua anima et divinam retributionem ante istos missos domno rege Carolo. Haec sunt nomina Sindperthus episcopus, Chadolus comax, Craman comes et Uuaninchno iudex et abbates Cozriih frater abbas, Uurolf abbas. Ante eos fuit conciliates Ipse autem episcopus Uualtrihhus propter suam benignitatem concedit ei dum ipse vivet, habeat potestatem, filia eius in anno operentur cammisile Alit diaconus. Azilo. Rimolt. Chnito. Altuuart. Adelperht. Atilo testes sunt et alii plures quos enumerare longum est