Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ego in dei nomine Odalscalc cogitans de dei timore vel pro absolutione peccatorum eorum, propter ea dono trado omnes res meas ad monasterio Patauis ad ecclesiam sancti Stephani protomartyris ubi preest venerabilis vir Uualdricus pontifex dono ibidem et donatumque in perpetuum esse volo in pago Mattagaue in loco qui dicitur Papsteti super fluvio Matucha id est tam mansos una cum domibus aedificiis curtiferis cum wadriscapis terris sil vis campis pratis pascuis per viis cum muniis adiecenciis appendiciis mancipiis ibidem conmanentibus utriusque sexus rem inquesita totum et ad integrum per hanc epistulam traditionis ad ipso monasterio iamdicto pro redemptionem anime meae post meum discessum vel coniuge mea Erkanradane dono trado atque iure perpetuo possedendum. Si quis hanc traditionem infrangere temptave rit, si se exinde non correxerit, inferat ad partibus ipsius monasterii una cum distringente fisco auro uncias XX argento libras L coactus conponat et quod repetit nihil evindicat et haec donatio nihilminus firma permaneat. Actum Patauis civitate publica die X mense maio videlicet in anno XXVIII regnante domno nostro Carolo rege. Isti sunt tesles per auriculas trocti iuxta ritum regionis huius in adfirmationis testimonii: Raan testis. Uto testis. Gunthart testis.