ODASCALC ÜBERGIBT SEINEN BESITZ ZU PFAFFSTÄTT IM MATTACHGAU, DAS ZWEITE MAL UNTER VORBEHALT BIS NACH SEINEM UND SEINER GEMAHLIN ERKANRADA TODE.
Datierung: a) März 9 796 (?). b) Passau 796 Mai 10.
In nomine dei summi Ego Odalscalh cogitante me de aeterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia que in illa loco Phaphsteti habui ex integro servos ancillas pratas rures campos silvas aquarumque decursibus mobile vel inmobile cultum vel incultum ad basilicam sancti Stephani protomartiris que situm est in Pazauua pro redemptione anime meae, ut ibi sit firmamentum et stabilitum Si quis autem hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano protomartyres patrem meum et permetipsum et matrem meum et uxorem meum et filium meum et carta haec nihilomninus firma permaneat. Et hii sunt testes Tozi. Raati. Uto.
Ego in dei nomine Odalscalc cogitans de dei timore vel pro absolutione peccatorum eorum, propter ea dono trado omnes res meas ad monasterio Patauis ad ecclesiam sancti Stephani protomartyris ubi preest venerabilis vir Uualdricus pontifex dono ibidem et donatumque in perpetuum esse volo in pago Mattagaue in loco qui dicitur Papsteti super fluvio Matucha id est tam mansos una cum domibus aedificiis curtiferis cum wadriscapis terris sil vis campis pratis pascuis per viis cum muniis adiecenciis appendiciis mancipiis ibidem conmanentibus utriusque sexus rem inquesita totum et ad integrum per hanc epistulam traditionis ad ipso monasterio iamdicto pro redemptionem anime meae post meum discessum vel coniuge mea Erkanradane dono trado atque iure perpetuo possedendum. Si quis hanc traditionem infrangere temptave rit, si se exinde non correxerit, inferat ad partibus ipsius monasterii una cum distringente fisco auro uncias XX argento libras L coactus conponat et quod repetit nihil evindicat et haec donatio nihilminus firma permaneat. Actum Patauis civitate publica die X mense maio videlicet in anno XXVIII regnante domno nostro Carolo rege. Isti sunt tesles per auriculas trocti iuxta ritum regionis huius in adfirmationis testimonii: Raan testis. Uto testis. Gunthart testis.