PRIESTER ŎDALSCALC ÜBERGIBT SEINEN BESITZ IN RUEFLING.
Datierung: 791-803
In dei nomine Ego enim Ŏdalscalc presbiter cogitavi pro remedium anime mee seu pro eternam retributionem in die iudicii Idcirco trado atque transfundo hereditatem meam in loco qui dicitur ad Ruodoluingen ad ecclesiam beati sancti Stephani et sancti Ualentini in Batauia civitate, hoc est terris pratis silvis aquis aquarumque decorsibus cultis et incultis mobilium et inmobilium servis et ancillis peculium utrumque sexum vel quicquid in hodierno tempore possidere videor In ea tamen ratione firma et inlibata hec cartula omni tempore permanere debeat Si quis vero quod futurum esse non credo aut ego ipse aut aliquis ex hereditatibus meis qui contra hanc cartulam temptare aut frangere voluerit, a consorcio omnium Christianorum et a liminibus ecclesiarum extraneus efficiatur Et hi sunt testes Madalker. Cundalpreht presbiter. Johan. Altman. Ihho. Huico. Otacharr. Helmfrit. Ezilo. Uuaninh.