Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine Ego Cundalperht cogitavi vel pertractavi molam pecaminum eorum pro aeterna retributione in die iudicii Idcircum trado atque transfundo hereditatem meam ad eclesiam beati sancti Stephani atque sancti Uualentini sitam in Batauue civitate, hoc est campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis ancillis peculium utriusque sexum mobilium et inmobilium vel quicquid in hodierno tempore possidere videor ideo tamen ratione, ut post obitum meum firma et inlibatata haec cartula omni tempore pertinere debeat Si quis vero quod futurum esse non credo aut ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quicquid opposita persona qui contra hanc cartulam temptare aut frangere voluerit, inprimis a consortio omnium Christianorum et a liminibus ecclesiarum extraneus efficiatur et Juda traditoris domini nostri Jesu Christi perfruatur consorcio insuper etiam componat ad ipsam ecclesiam duplicem pecuniam Hoc signum testium Hatto presbiter testes. Hroduuic testes. Caozperht presbiter testes. Angilperht testes. Poso testes. Arperht testes. Erchanpato testes. Aso et testes tota familia sancti Stephani In locum qui dicitur Mohundorf.