HRODPERHT ÜBERGIBT SEINEN BESITZ UND UNFREIE ZU LENGAU.
Datierung: 791-804
In Christi nomine Ego Hrodperht atque transfundo hereditatem meam quod mihi continkit contra filii mei pro remedium anime meaead ecclesiam beati sancti Stephani atque sancti Ualentini sitam in Bazauue civitatem, hoc est campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis ancillis et nomina eorum Uuolf Hetin Domnica Ratkis Uuolfpirin Aotuni, peculium utrumque sexum mobilium et inmobilium vel quicquid in hodierno tempore possidere videor est nuncupatus Lankincauui tota pars mea et filium meum Achart quod dominus nobis dignetur retribuere in die iudicii Si quis vero quod futurum esse non credo aut ego ipse aut aliquis ex heredibus meis