Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei summi Igitur etenim ego proprio nomine Perhhari tamen per dei misericordia presbiter vocatus tradidi villam meam nuncupatam Pazhares salida ad beatum Stephanum primum martyrem sub tempore Tassiloni principi et episcopi nomine Uuisurich pro remedium anime meaeet modo per tempore Caroli regi et cum sua licentia iterum firmavi ad ipsum altarem sancti Stephani coram episcopo nomine Uualtriih qui ipsum episcopatum regere videbatur. Et hoc actum est in sidone coram omnibus sacerdotibus et populo qui ibidem congregatus erat sub die VII id. iun

Et hanc traditione firmavi, ut ego ipse Perhari et nepotes mei Uuerdhari et Uualto ad suum fructuarium suscipimus in beneficia ita, ut annis singulis in festivitate ipsius sancti Stephani reddere debeamus solidum unum omnibus diebus vitae nostrae et post obitum nostrum ibi permaneat in potestate ipsius sancti Stephani et episcopi in cuius potestate consistit pro mercede domni regi Caroli et antecessores meos, ut oratio nostra ibi semper permaneat Et haec sunt nomina testium Hrooduuaic presbiter. Hriihoolf presbiter. Uuerdhari presbiter. Iso diaconus. Uualto diaconus. Johan. Naothart. Hitto diaconus. Tato presbiter. Et hoc omnibus notum sit, quod pretium meum aut in caballis vel in vestimentibus aut in aliis utensilibus meis Et haec carta sit firmior ferro conexa et veris vinculis ligata omni tempore ab evo in evum