DAVID UND SEIN BRUDER HRANTOLF ÜBERGEBEN IHREN BESITZ ZU HELPFAU.
Datierung: 789
In nomine domini nostri Jesu Christi Temporibus gloriossimi rege nostro Carolo regni eius anno XXI indictione XII. Ego David et frater meus Hrantolf considerantes qua gravamur sarcinas peccatorum ex iterum reminiscentes bonitatiis dei dicentis: Date elymosinam et omnia munda fiant vobis, de tanta igitur pietate diu confisi ob hanc igitur causam tradimus atque transfundimus ad ecclesiam sancti Stephani protomartire quod situm est in loco que dicitur Baptabis terram campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis servis et ancillis peculium utrumque sexum mobilium et inmobilium vel quicquid in eodem loco qui dicitur Helphauue in hodierno tempore possidere videamur Nunc igitur tradimus transfundimus cum ipsa substantia ad ecclesiam sancti Stephani atque Ualentini in urbe quae vocatur Bazauuae ibi ipse est venerabilis Uualtrihhus episcopus. Hic nomina testium ibi sit firmum et stabilitum Si quis contra hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluit, iram dei omnipotentis incurrat partem habeat cum Juda traditore et causam habeat cum beato Stephano protomartire tuo et carta haec nihilomninus firma permaneat. Et hii testes Enkilperht comes testis. Urolf testis. Rumol testis. Reckheo testis. Inlant testis. Uualhilo testis. Nothart testis. Hitto testis diaconus. Alto presbiter testis. Hrodperht diaconus testes. Tacadeo presbiter testis. Hiltirih presbiter testis.