Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C) In nomine domini nostri Jesu Christi. Ego Hrodin et soror mea Uuantila considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, iterum reminiscimini bonitatis dei dicentis: Date elemosina et omnia munda fiant vobis, de tanto igitur pietate domni confisi ob hanc causam tradimus atque transfundimus totam hereditatem nostram seu inquesito nostro ad aecclesiam sancti Stephani atque sancti Uualentini in urbe qui vocatur Bazauue ubi preest Uualtribus episcopus hoc est campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis presidiis peculium utrumque sexum mobilium et inmobilium vel quicquid in odierno tempore possidere videor in locum quae dicitur Haohunsteti Dumdiu viximus in potestate nostra fiat; post obitum nostrum firma et inlibata haec carta nihil omninus firma permaneat Isti sunt testes Isso presbiter. Rihholf presbiter. Immo diaconus. Aotker diaconus. Pippi. Keruualh. Azilo. Sikimar. Uuolfperht. Kakanhart. Cnito. Acta est haec cartula regnante domno Charolo rege Franchorum atque Langubardorum seu patricio Romanorum in primo anno quando inquesivit gentem Baiuuariorum.