Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosimi rege nostro Carolo indictione XII anno XXI regni eius. Cogitante me de aeterna beatitudine Rihperht de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam Christo quoque adherentes vitam adipiscunt sempiternam, ob hoc igitur statui in animo meo de propria hereditate mea aliquid deo conferre Trado itaque omnia que illo loco dimidium habui ad Antesna ex integro servos ancillas pratas rures campos silvas aquarumque decursus mobile vel inmobile cultum vel incultum ad basilica sancti Stephani atque sancti Ualentini pro redemtione animae meae, ut ibi sit firmum et stabilitum Scripsi autem haec cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluit, iram dei omnipotentis incurrat et parte habeat cum Juda traditore et causam cum beatissimo sancto Stephano atque sancti Ualentino et carta haec nihilhominus firma permaneat Et hii testes Herchanperht testis. Heipo testis. Adalleoz testis. Amalunch testis. Uualman testis. Engilperht. Panchuni testis.